Századok – 1888
Értekezések - THALLÓCZY LAJOS: Pray György s a magyar korona melléktartományai 523
526 PRAY GYÖRGY, A magyar kanczellária ismét az államkanczellárhoz fordúlt »bár a könyvtárnok benyújtott tervezetében azt mondja, bogy munkáját nem akarja nyomtatva közzé tenni s így a többi hatalmaknál a dolgok mostani állapota miatt támadható aggodalmakról szó sem lehet, de mégis jobbnak látja a kanczellár nyilatkozatának is maturitate transtulerunt, renunciantes insuper omni actioni et omni Iuris et Legis beneficio quibus nullo unquam tempore possent contra praedicta vèl praedictorum aliquot se jurare. Mala ergo fide praescriptio a Venetis inchoata et per Reges Hungáriáé semper interrupta fuit provinde omni Iure nulla. Tertium. Cum Domiuio Dalmatiae suapte eonnexum est Dominium Maris, quod antea semper Dalmaticum serius autem postea a Venetis Adriaticum dictum est, quemadmodum accessorium pertinere solet ad Principale ; Ita quamdiu Dalmatia Imperatoribus Orientis et Occidentis, item Croatiae Regibus paruit tamdiu his quoque Dominium Maris proprium fuit, secundum extensionem Littorum, quod in Mari clauso, quale est Adriaticum, 11011 item in vasto Orbis Oceano ubique gentium obtinuit, Ita Reges Nostri etiam Dominium Maris exercebant, ut patet ex eorum Diplomatibus, quibus fundos partim Ciuitatibus, partim privatis largiebantuv. Semper enim Donatioui adjecta fuit conditio, ut in Mari certo Navium in terra autein designato Militum numero seruire Regi teneantur. Ad haec Reges Nostri portus Dalmaticos pro arbitratu suo vel claudi, vel aperiri adituris jubebant, imponebant Mercibus Vectigal, Navibus Naulum et quae sunt huius generis plura proprietatem maris ex se se indicantia. Et cum ipsi Veneti Dominium Maris praecipue ex possessione Dalmatiae répétant, necesse est, ut fateantur, Dominium Maris innexum esse Dominio Dalmatiae. Itaque cui Ins est liquidum in Dalmatiam, lus idem est in Mare adriaticum. Hinc ridicula est pene illa Ducis Venetorum cum Mari quotannis instituta ad ludiciam Pompáin desponsatio ex qua illud fortasse ad summum efficias, earn maris partem, quae ducto a Veneta Urbe initio secundum continentein ad Istriae fines Venetis parere, quamquam et hoc aegre tribuam, quod portu Tergestino et ea maris portioné, quae ad ilium spectat, Dominium hoc ipso situ et natura loci interceptum sit, quare patet, scriptores qui a Venetis stant, praesertim ilium qui Francisci de Ingenius sibi nomen adscivit, apud Londorpium Act. Publ. Tom. I. Lib. II. Cap. XV. magnopere a vero abhorrere. Ex his tria suapta consequuntur. 1. Antequam Reges Hungáriáé Dalmatiam fecissent suam, Veneti nullam illius partem possederunt, nec jus aut ullum ne fucatum quidem juris Titulum in illam habuere. 2. Reges Hungáriáé occuparunt Dalmatiam justissimis ex causis et ultra tria saecula pleno jure superioritatis ct imperturbato exercitio omnium regalium possederunt.