Századok – 1872

Thaly Kálmán: Koháry István rabsága történetéhez 238

•254 koháry istván rabsága. fretus, similia ab omni penitus ratione alinéa praetendere possit ; quasi vero ipse Regni cujusdam aut importantissimae Metropolis Custos, aut Gubernátor constitutus esset ; aut vero quonam modo ipse solus universam Belli molem et victricia Suae Majestatis arma sustinere, aut sistere posset vei intenderet. Hoc unicum sufficiat, quod Potentia Ottomanica, amissis multis et insignibus Fortalitys, e Campo fuga ta, visis alys quoque accrescentibus in dies armorum Caesareorum Progressibus, quaterno hinc inde cincta Exercitu, Pacem a Victorioso Romanorum Imperatore quam submissione petat, nec opus illa, quae in his Partibus, tarn in oppuguatione Solnokini, quam aliorum etiam Confiniorum nuperrime contigerunt, ulterius recensere, unde si supradictus Commendans gratiam Suae Majestatis amplecti, Arcem Ungvár cum munitionibus et appertinentys in devotionem summe dictae Suae Majestatis mature, dum adhuc tempus est, tradere et re~ signare velit, tarn ipsemet in Persona, quam coeteri omnes Praesidiary et Nobiles inibi existentes, praeter Generalem praeteritorum Amnistiam, in universa Bona, unumquemqe le­gitime concernentia restituentur, militare volentes in Confinys, vel alibi sub militia, secundum qualitatem et mérita, accomo­dabuntur, eaque occasione dicti Commendatis specialis, quoad praetensiones suas privatas, habebitur reflexió ; nec capio, cur illi, aut illis aliae, quam Cassoviensibus et coeteris ad fideli­tatem Suae Majestatis reversis Conditiones concedi deberent. Si itaque supramentionatis acquiescere voluerint, bene erit ; sin vero vim Armorum expectare maluerint, experieutur sub sequu­tura damna et mala, nemini nisi ipsorum propriae pertinatiae imputanda esse. In reliquo maneo Illustrissimae Dominationis Vestrae servire paratus : Aeneas Comes a Cap r ara m. p. P. S. Non timeat Illustrissima Dominatio Vestra, quod ob hanc rationem, ab ilis quidquam mali patietur, sin vero exinde ei quidquam minimi contigerit, sciat illos majori culpa et damno excipiendos fore. — Ex Castris Caesareis ad Legen prope Uj­hel positis, die 30. Oct. 1685." K Ii 1 c z í m : Illustrissimo Domino Stephano Koháry, Sac­rae Caesareae Regiaeque Majestatis Camerario, Consiliario et

Next

/
Thumbnails
Contents