C. Tóth Norbert: A Magyar Királyság nádora. A nádori és helytartói intézmény története (1342–1562) - Századok Könyvek (Budapest, 2020)

3. Az ún. 1486. évi nádori cikkelyek - 3.2. A forrás - 3.2.2. Nádasdi Tamásnak a nádori cikkelyeket (és az udvari becsületbíróság működésének szabályzatát) tartalmazó kéziratos példánya - 3.2.2.1. A kéziratos példány szövege

AZ ÚN. 1486. ÉVI NÁDORI CIKKELYEK 289 punire necnon commissa emendare et ratificaree,3 debet, dignitate tamen et authoritatef regia salva semper remanente. (1v ) VI Sexto, quod si quando differencia sive discordia a,1 inter regem et regnum oriri forte contingeret, palatinus ex officio debet esse mediator et se interponere atque illos omni2 adhibita 2 diligencia, cura, studio et sollicitudine fideliter componere. VII Septimo, si quando contingeret regem tam simplicem aut negligentem esse ad1 audiendos subditorum a oraciones b,1 vel etiam ad respondendum illis, palatinus ex officio providere et illius deffectumc supplere debet et tenetur. VIII Octavo, si bona aliqua donantur per regiam maiestatem et contradictores apparuerint causabunturque iniuste per suam maiestatema,1 donata debent palatino conqueri et ille ad aures regias huiusmodi querelas quamprimum referre tenetur. Si vero rex abesset, nihilominus accepta querela tenetur illi quamprimum significare et simul2 rogatum facere, quo maiestas sua prefigat terminum et locum, ubi et quando ipsa querela videatur3 , discuciatur et diffiniatur. IX Nono palatinus ex officio habet quemlibet regnicolarum sive pretextu iurium possessionariorum sive actuum potenciariorum ad instanciam querulancium in ius evocare1 et hac in re adeo amplam potestatem iusticiariam2 et authoritatem a habet, ut dempta regia dignitate nullus omnino iusticiariorum ampliorem, sed neque parem habet. Alii quippe iudices regni in causis dumtaxat actuum potenciariorum et non iurium possessionariorum ex antiqua limitacione et relacione citaciones sewb,3 evocaciones decernere et sentencias ferre deberent c,4 . Ceterum, si qui iure coram palatino in birsagiis aut aliis iudiciorum oneribus convincantur, illis eiuscemodid,5 onera regia celsitudo, non tamene,6 ordinaria f , sed 7 absoluta potencia et authoritate g relaxare quidem potest, non tamen debeth,8 , quia palatinus de ipsis 9 birsagiis 9 pro suo arbitrio semper disponere potest, aliis tamen10 , qui coram ceteris iudicibus convincuntur, regia sublimitas libere et directe de ordinata11 sua potencia onera ipsa relaxare semper potest.

Next

/
Thumbnails
Contents