Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 21

sine degradatione Ep<isco>po Munkacsiensi a Sede D<omi>nali resignato atque per annum detento diutius non detinendo, sed comperto eo canonice, quod reus sit, quo citius degradando. Anno, mense eodem 26“ Copia rescripti Regii ad Ca<mer>ale Officium Maramorosiense processum contra praefatum presbyterum Ioannem Papp ante degradationem cum sententia definitiva subeundae mortis institutum, tanquam illegitimum et nullum cassantis; processum porro Ioannis Timko cum suis documentis submittendum praecipientis. Anno 1747 Mense Februario 15“ Intimatum de clementer resolutis, ultra percipi solitos 1000 florenos, aliis 1000 pro meliore Ep<isco>pi subsistentiae ex Cassa Parochorum, quoad de alio fundo provisum fuerit, extradandis eacum conditione, ut ad summum intra annum (secus actionalis 1000 f<lore>norum pensis suspendetur) accurata fiat suorum parochorum secundum adnexam idaeam conscriptio. Annum eodem Mense Martio 9“ Copia intimati Ordinario Agriensi de decretalibus festis per Acatholicos inviolabiliter, per incolas vero Graecum Ritum profitentes saltem quoad forum externum observandis, submissi. Anno eodem mense Aprili 22“ Rescriptum Regium de Basilianis Transylvanicis Roma ex studio reducibus, Gregorio nempe Major et Sylvestro Kalyani, Gerontio item Kotore Tyrnaviensi Theologo Munkacsinium pro capienda ab Ep<isco>po tanquam statum Transylvaniae occasione visitationis pro unione laudabiliter peractae experta informatione, cum sufficienti sumptu dirigiendis; ac denique de Alexandro Rednik, qui Viennae quadriennio theologiam finivit, pro novitiatu Munkacsinum, si ita Episcopus censuerit, pariter erga pensionem submittenda. Anno 1747 die 2“ mense Maio Copia alterius rescripti Regii de praenominatis Basilianis religiosis per Ep<isco>pum Munkacsiensem praehabenda ab eisdem status Unionis in Transylvania instructione ad Transylvaniam promovendis. Anno et mense iisdem 12“ Copia intimati de precibus cum solemnitate pro incolumitate neo­nati Principis Petri Leopoldi per Agriensium Praesulem in sua dioecesi peragi procurandis. N.B. Fasciculo praenotati anni 1747. paria nonnullorum respectu Graeci Ritus interventorum intimatorum ad requisitionem R<everendissimi> 65

Next

/
Thumbnails
Contents