Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 159 - 160

Ep<isco>pi Agriensis scitu, consensu et speciali licentia, ut Latinis patet in d<ato> fol<io> sub lit<era> B; et tandem sub eadem die 17 Maii, ut suae / superioritatis et omnimodae iurisdictionis in praefatum Vica/rium ipsosque Or<ator>es specimen ederet, publicum pervulgavit / editum plura continens decreta admodum praeiudicialia Graeco Clero, cuius Sacerdotes tamquam Vicarios rituales Parochorum / Latinorum esse pronunciavit et alia statuit, ut in d<ato> fol<io> sub / Lit<era> C. Quomodo autem haec omnia evenerunt, late ac sincere nar/ratur in alio fol<io> signato Litera D. Quamvis itaq<ue> Oratores gaudeant se Orthodoxam Romanam Fidem / profiteri, ac Sanctitatem Vestram visibilem Iesu <Chris>ti in Ter/ris Vicarium humili, quo par est, obsequio venerari; attamen / sicuti Clerus Graecus a Latino distinguitur et Apostolicae se/des unicuiq<ue> suum consuevit Antistitem praeficere, ita humi/liter Bea<ti>tudini Vestrae supplicant, quatenus circumscri/ptis et cassatis omnibuz, ut supra gestis per Ep<isco>pum Agriensem, ac etiam per Vicarium Apostolicum op<p>ortune providere / dignetur, ut D<omi>nus Vicarius nullam omnino dependentem ha/bere debeat a p<rae>fato Ep<isco>po nullamq<ue> ab eodem iurisdictionem / et potestatem recognoscere, sed dumtaxat a S<ancta> Sede, a qua in / superiorem Oratorum deputatus est cum omnibuz facultatib<us> / Ep<isco>palibus necessariis et opportunis; eundem propterea mo/nendo, ut par est, teneatur utq<ue> pro supra relato iuramento fideli/tatis in manibus p<raea>t<ac>ti R<evere>nd<issi>mi Ep<isco>pi insinuando, ne suam / falcem in messem alienam im<m>ittat minusq<ue> Apostolicam quam / p<raea>t<ac>tus Vicarius habet, iurisdictionem perturbet; quemadmodum / in similibus circumstantiis laudabiliter faciunt alii Ep<isco>pi signan/ter in Polonia, ubi verificatur, quod in una eademq<ue> Dioecesi duo / adsint Ep<isco>pi, alter nempe Ruthenus et alter Latinus; quinimo in Dioecesi / Leopolis adest etiam Archi-Ep<isco>pus Armenus et quilibet eorundem quiete et / pacifice iurisdictione sibi in suos subditos competente absq<ue> alterius perturbatione patitur. Et DEUS etc. // Ill<ustrissi>me D<omi>ne, D<omi>ne et Patrone Coll<endissi>me. Cum putaverim necessarium esse, ut in Controversia vertente inter D<ominum> Ep<isco>pu<m> / Agriensem et R<everendissi>mum Vicarium Apostolicum Olsavszky me/moriale Summo Pontifici pop<r>igeretur nomine Cleri rem San/ctitas examinandam com<m>isit S<acrae> Congregationi de Propagan/da Fide, a qua praesenti Posta transmitttitur ad Excel<lentissi>mum Nuncium isthic residentem pro verificatione rerum, quae in / supplici libello et facti serie referuntur. Putavi recursum / faciendum esse nomine totius Cleri et Populi, primo quidem ne ar/guatur D<ominus> Vicarius Apostolicus, quasi causas extra Regnum aman/det; deinde, ut in casu petendae informationis in partibus ab ipsomet / petatur, quod futurum spero, si D<ominatio> V<estra> Ill<ustrissi>ma data occasione negotium / hoc initumq<ue> a me consilium promanebit in Sacra Nunciatura, modo tamen in secreto sit, me hanc causam Romae tractare, quia / hoc secretum ad felicem rei exitum optime conducit. Quare prae/senti 367

Next

/
Thumbnails
Contents