Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)
Lista documentelor - 108
Basilii haberi potest in contermino alior<um> / Christianor<um> Princip<um> territorio, nec hoc p<rae>iudicat Augustae Domui Austriacae, / nam Archi-Ep<isco>pus Salisburgensis et Ep<isco>pus Passavien<sis> simili iure possident / iurisdictionem in Austria. His ad conciliand<am> Eccl<esi>ae huic <Christi>anam tranquillit<a>tem / rite expensis superst, ut consideret<ur>, quod Decret<orum> 1 P<artis> Dist<inctione> 86> Cap<ite> 21 alimenta / negare homicidio aequiparat; Ep<isco>pis autem a Populo iure divino debent<ur> alimenta, / quod ius divinu<m> sub maledictione im<m>utare prohibitum est saeculari potestati. Audite Apostolum 1 Ad Cor<inthios> 9 v<ersetis> 13 et 14: «Nescitis, quoniam qui in sacrariis opera<n>t<ur>, quae / de sacrario sunt, edunt et qui altari deserviunt cum altari participant, ita / et Dominus ordinavit iis, qui Evangeliu<m> denuntiant, de Evangelio vivere»413. Quantum / ergo ibid<em> v<erseto> 16 Evangelizandi obligationem Apostolus declarat dicendo: «Vae enim / mihi si non evangelizavero», tanta nobis erga nos, qui propter officiu<m> enecari / quaerimur, p<rae>standar<um> collectar<um> incumbit necessitas. Et ideo cum Apostolo / 1 Ad Cor<inthios> 16 v<erseto> 1 vos monemus: «De collectis autem, quae fiunt in Sanctos, sicut / ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite». Nolite a n<ost>ris ordinationibus rece/dere, sed, cum videatis contra omnem iustitiam nos alimentis et promovendae / com<m>unis iustitiae mediis collectis amplioribus nobis subvenire / festinate. Obligat<ur> etiam iure divino populus pro suo Ep<isco>po orare, qua/re cum Apostolo Ad Haebre<os> 13 v<erseto> 18 «Vos hortamur orate pro nobis, confidi/mus enim, quia bonam conscientiam habemus in omnibus benevolen/tes conversari, amplius autem <de>precor vos hoc facere, quo celeri/us restituar vobis». Et cum Davide vivo secund<um> cor DEI, psal<mo> 53 v<erseto> 7 aver//to mala inimicis meis «et in verit<a>te tua disperge illos»414. Vobis, ut supra praeci/pimus, ut in singulis parochiis constantes publicas preces instituatis, / ut Deus Eccl<es>iae n<ost>rae et n<ost>ros inimicos, ac persecutores secund<um> multitu/dinem miserationu<m> suar<um> convertere, authores induratos adeoq<ue> mi/serationis divinae incapaces in verit<a>te sua et secundum suas fide/les promissiones humiliare et disperdere festinet; secus non facturi. / nisi in causis perae.missis per nos Apostolica potestate denuntiatis cen/suris divinam etiam indignationem vobis superinducere velitis. In reliquo Apostolicam vobis impertimur benedictionem. // Datum Romae, ipso festo S<ancti> Bartholomaei Apostoli 1747. // [L<ocum> S <igilli> ] // B<aro> Klein Ep<isco>pus / Fogarasien<sis>. Arhiva de Stat a regiunii Transcarpatia, fond 151, opis 1, dosar nr. 996, f. 1-3, copie. Державний архів Закарпатської області. Ф. 151, оп. 1, спр. 992, арк. 1-3. Копія. 413 Recte: Nescitis, quoniam, qui in sacrario ope/rantur, / quae de sacrario sunt, edunt, / qui altario deserviunt cum altario / participantur, / ita et Dominus ordinavit his, qui / evangélium adnuntiant, / de evangelio vivere. 414 Recte: Reddet malum insidiatoribus meis / in veritate tua disperde eos. 299