Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 108

regulares sibi non subditos in his circumstantiis denuntiare competit. / Con<cilii> Trid<entini> Sess<ione> 25 De Regul<aribus> et Monast<icis> Cap<ite> 14. Ecce haec est doctrina, quam vos a / Sancta Matre Eccl<esi>a didicistis. Audite ergo monentem discipulum IESU dilectu<m> / <Secund>a Ioan<n>is V<erset>o 10: «Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum / in domum, nec ave ei dixeritis; qui enim dicit illi ave, co<m>unicat operibus eius / malignis». Igit<ur> non solum nullus Iesuita intra n<ost>ra Dioecesim recipiendus / est, sed etiam extra n<ost>ram Dioecesim per omnes et singulos n<ost>ros parochianos om/nes et singulos Iesuitas devitari, nec illis sub poena nobis specialiter reservatae / excom<m>unicationis latae sententiae quovis modo com<m>unicari in virtute sanctae / obedientiae praecipimus. Nec novum instare excom<m>unicationis et proscrip/tionis denuntiatione constituimus, sed qua Iesuitae Tit<ulo> 2 et 3 Approbatar<um> / annoq<ue> edita constitutionu<m> Regni Transylvaniae damnata sua delicta / frequentant, ac inter Princi<pat>us Status et n<ost>ram Eccl<esi>am prodidiones, sacrilegas / rapinas, publicae tranquillitatis turbationem et alia publica delicta patrant, im<m>o / de haeresi fundatae suspecti sunt, cuius cognitio nobis quam Ep<isco>po competit; ideo his / delictis iure divino, canonico et Patriae com<m>ensuratas poenas optimo et necessa/rio iure contra Iesuitas et eorum fautores declaramus, nec Sacrae Sedi, nec / Augustae Domui Austriacae hac iurisdictionis competentia praeiudicantes quia / ex Salisburgensi Archidiocesi, quae in Austriam extendit<ur>, haec periculosa Iesuitar<um> / Societas hodiedum exulat. Non vos ob obedientia deter<r>eat saecularis potestas, audite praecipientem / Salvatorem (Matth<aei> 10, v<erseto> 28): «Nolite timere eos, qui occidunt corpus»405 et v<erseto> 33: «Qui aute<m> / negaverit me coram hominibus, negabo et ego coram Patre meo; qui in / coelis est». Horrete timidor<um> sortem, quam pars peccator<um> manet, Apoc<alipsi> 21 / v<erseto> 8: «Timidis autem et incredulis406 et execratis et homicidis et fornicatoribus par illor<um> / erit in stagno ardente igne et sulphure, quod est mors secunda»407. Si vivere vultis, / nolite timere, sed <a>emulamini Levitas 2 Par<a>li<pomenon> 26, qui Levitae Regem Oziam / Ecclesiasticis se miscentem functionibus cohibere non timuerunt. In hunc ergo, / qui non mutat<ur> inobedientemq<ue> p<rae> sumptuosus Oziam lepra percussit408, ac, / prout Levitis, ita et Novi Testamenti Ecclesiasticis suam 405 Hic est integer versetus: Et nolite timere eos, qui occident corpus, / animam autem non possunt occidere, / sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 406 In incredulis, in- supra adiectum. 407 Versetus integer hic est: Timidis autem et incredulis et execrates et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus / pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, / quod est mors secunda. 408 II Paralipomenon, 26: /16/ sed cum roboratus esset elevatum / est cor eius in interitum suum et/ neglaxit Dominum Deum suum / ingressusque templum Domini ado/lere voluit incensum super altare / thymiamiatis /17/ statimque ingressus post eum Aza/rias sacerdos / et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi restiterunt regi atque dixerunt / non est tui officii Ozia, ut adoleas in/censum Domino, 1 sed sacerdotum hoc est filiorum Aa/ron, qui consecrati sunt ad huiusce/modi ministerium / egredere de sanctuario ne contempseris, / quia non reputabitur tibi in gloriam / hoc a Domino Deo /19/ iratusque est Ozias et tenens in manu / turibulum, ut adóteret incensum / 295

Next

/
Thumbnails
Contents