Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)
Lista documentelor - 96
quod deposito omni iuris ordine Iesuita assistente / saeculari absoluta potestate iura et proventus n<ost>ros ep<isco>pales occupet. / Iniuriam quoq<ue> gravat, quod haec Ep<isco>palium proventuum dismembratio / aquisitioni et radici, quam Ius Patronatus quaesitum est, der<r>ogat / et ad abolitionem huius iuris directe tendat. Nam iure electionis / praecise et simpliciter penes Ecclesiam Fogarasiensem existente prae/bendae Ep<isco> palis sufficiens et ita copiosa fuit provisio, ut de ea successo/res et status Eccl<e>siae ditarentur. Hoc enim tempore, quae ab obitu / Ep<isco> porum remanserunt domus et sacra mobilia, ac suppellex / in Eccl<e>sia haereditatem, ac usum successoris Ep<isco>pi cesserunt. Unde / Neo Electus Ep<isco>pus instructae habitationi illocatus, etiam pro Un<ga>ria/ praecise tunc existente taxa expeditionis S< aerarum > Bullarum et suffici/entibus vitae mediis provisus fuerat succedente iam novo Patro/natus iure praebenda Ep<isco>pi diminuta et Iesuitae accessione haec ipsa / diminutio dismembrata est, ut temporis inclemente vicissitudine (q<uo>d / paulo supra demonstratum est) Iesuita fixa proviso Ep<isco>pus praebenda / vacuus restare debeat. Et posito felicissime semper casu, quia / tamen moribundi hacq<ue> fundatione provisi Ep<isco>pi testandi libertas / circumscripta Regio subest consensui, ac Fiscus Principis quoad / remanentem ab obitu Ep<isco>pi mobilem substantiam et beneficii / collationem actualis successor est; domus Ep<isco>palis, granaria, / horrea, vini cellaria, allodia adeo evacuantur, ut successor / Ep<isco>pus in desolationem introducatur, ac insuper ultra taxam Ro/manae Sacre expeditionis nova taxa Aulicae expeditionis gra/vetur sum<m>oq<ue> effectua ut populus in subsidium Ep<isco>pi gravari // aut Ep<isco>pus debita contrahere: ac in omni hoc casu Iesuita ab omni / onere im<m>unis servari eidemq<ue> de fixo salario et necessariis provideri / debeat. Non absimiliter sum<m>a aversione et animadversione est, / quod Iesuita officium generalis causarum auditoris ambiat, cuius / collatio omnium Eccl<e>siam et Ep<isco>porum iure et usu Ep<isco>pis competit, et / saltem Archi Diacono, aut uni de clero eiusde<m> Dioecesis conferend<um> est. / Et licet hic iniuriosus ambitus tantisper dissimulatus sit, Iesuita / tamen lege praescriptum et omnium Eccl<e>siarum Consistoriumq<ue> / in usu receptum officii et canonicae maiorit<a>tis obedientiaq<ue> recogni/torium iuramentum praestare recusat, ac proinde / quasi absolutae / potestatis arrogantia in Synodo sessionem et votum praetendat, ac / in universa Eccl<e>siae populiq<ue> statum, non vero officium seu Theologiam, seu auditoriale ingredientia negotia et utilit<a>tes se ingere/re, im<m>o iis leges dictare affectet. Unde experientia exeera/bile est in causis privatis tam votorum in Synodo datorum authores quam Synodi arcana revelari et ita odia inter populum et / clerum suscitari, ut Ec<c>lesia haec et eius Synodus propter reditum / ad Unionem et obedientiam S< aerae > M<atris> Eccl<e>siae hoc Iesuitae p<rae>iudicio / afflicta in feliciorem se deflere debeat, privilegiatis quibusvis etiam / Sutorum et Sartorum contuberniis, qui congregationum suaru<m> / arcana revelari, aut extraneos interessé non patiuntur. 237