Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)
Lista documentelor - 13
His proinde, uti praenarata sunt M<aies>t<a>tis V<estr>ae iussis praestitis et Rescripto / Regio247 hicce in copia advoluto ad cardinalem Mellinium248 expe/dito reponit nunc idem Cardinalis se omni ratione tum apud / Suam Sanctitatem, tum apud Congregationem De Propaganda / Fide agisse, ut Libellus praedictus nomine nationis Graeci Ritus Uni/torum porrectus pro apocrypho illic habeatur et, quia talis sepo/natur, imo Episcopum quoq<ue> Agriensem motivis sibi bene visis excul/pare procurasse. Dum vero haec procurare studeret, Congrega/tionis de Propaganda Fide Secretarium sibi fixe adnexus scriptu/ras pro capienda uberiori super hoc negotio informatione commu/nicasse et ex quibus, cum pateat Ep<isco>pum Munkacsiensem Vicarium / Ap<osto>licum querimonias per saepe fatum libellum ad Sedem Ap<osto>locam / delatus scriptis ad Nuncium Ap<osto>licum litteris, quae inter has scriptu/ras continentur uberius etiam confirmasse, ideo non sibi suppete/re modum, quo Libellum illum tanquam apocryphum seponen/dum procurare valeat, ea propter ulterius quid in pendente / hoc negotio agendum haberet? instrui petit. Clementissima D<omi>na! Obsequentissima haec Cancellaria Hungarico-Aulica praeannexas scripturas per Card<ina>lem Mellinum mihi / Cancellario Hungarico submissas accuratius inspexit, in quib<us> / nihil aliud continetur quam dupplex facti species differentiar<um> / inter praefatos Ep<isco>pos Agriense et Munkacsiensem partim / iam ab antiquo a<nno> videlicet <millesimo septingentesimo decimo octav>o, partim modo vigentium, / necnon Libellus ille nomine Nationis Ruthenorum porrectus, / ac literae Ep<isco>pi Munkacsiensis ad Nuncium Ap<osto>licum Libellum / praedictum confirmantes exaratae cum adiunctis formula iura/menti, quod Ep<isco>pus Munkacsiensis Agriensi praestare debuit, / decreto item, quo idem Agriensis Pontificalium Exercitium / Munkacsiensi impertit, ac deniq<ue> decreto alio, quo differentiae / inter Latinos et Graecos Parochos variis occasionibus exortae / componuntur. In hoc proinde novo emergente obsequentissima / haec Cancellaria Hungarica demisse sensu suo eo collimaret, quod / cum ex illa specie facti, quae antiquas illas differentias de a<nn>o 1718 / vigentes enarrat, clare prodeat etiam eius temporis Primatem / Car<dina>lem a Saxonia in negotio hocce manum habuisse, prodeat / praeterea, quod, dum controversia haec Romae ferveret, inter Vica/rium Ep<pisco>pi Agriensis et eius temporis Episcopum Munkacsiensem // Bizanczy concordia in nonnullis punctis inita fuerit haecque Ro/mam submissa dirrempta. luridice nequaquam fuisset aut ap/probata, verum dumtaxat commissum, ut talis concordia per eos, / quorum interest executioni mandaretur. Haec tamen concordia / in effectum non venisse ex moderna suscitata differentia sa/tis observetur. Ex altera autem parte et id lege Regni preecau/tum habeatur, ne ullus ad dicendam causam Romae conveniat<ur>, / verum differentia quaelibet in Regno obortae coram iudicibus Re/gni Metropolitanis scilicet in prima instantia decidantur atq<ue> / adeo omni modo praecavendum foret, ne Congregatio de Propaganda / Fide ad controversiae huius decisionem procedat. Hinc ulterius / quoq<ue> praefatum Car<dina>lem Mellini instruendum venire, quatenus / idem rationibus ex praemissis pendens hoc negotium dilative tra/ctare atq<ue> Congregationi de Propaganda / Fide declarare procu/ret, quo ipsa usq<ue> ulteriorem praemissis sibi subministrandam / informationem ab ulteriori hac in causa processu supersedere / velit. Quod haud difficile ab eadem Congregatione impetrare / licebit, si nemo ab adverso sit, ut nec Ep<isco>pus Agriensis / contra Munkacsiensem quidquam moliturum sese declarave/rit, neq<ue> omnino moliatur et 247 In margine sinistro adiectum: R<escriptum> G<ubernialium> 81 786 a<nn>H750. 248 Millini Mario (1677 - 1758) a intrat în lumea bisericii catolice în anul 1722 ca referent la Tribunalul Apostolic. în anul 1747 ajunge cardinal şi ministru al Austriei pe lângă Sfântul Scaun, http:// www2.fiu.edu/~mirandas/bios1747.htm#Millini 79