Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 34

dupplicatum Decretum / S<acr>ae Congrega<ti>onis G<ene>ralis de Propaganda Fide sub die <septim>a Febr<uarii> / 1627 habita his verbis: «In causis praecedentiae inter Parochos / Latinos et Graecos Unitos S<acra> Rituum Congrega<ti>o alias respondit/ Ritui Graecorum obstare quominus Parochi praedicti praeceden/tiam Ecclesiis eorum debitam inter caeteros Latini Ritus / Parochos assequantur». Per hoc itaque et aliorum Summorum Pontificum statuta cla/rum evadit textus hac super re Concilii Lateranensis modificatos esse. / Nam aequalitatem sequitur honoratio, honorationem amor et mu/tua dilectio, amorem vero et dilectionem pax, pacem autem non / tantum conservatio, verum etiam propagatio et augmentum. / Per quae id ipsum etiam in Regno hoc Ap<osto>l<i>co affici potest, quod in / Polonia effectum habetur, ubi nimirum inter utriusque Ritus Ca/tholicos in iisdem Dioecesibus, in quibus videlicet et Latini, et Ruthe/ni Ordinarii essent sine ulla dependentia, iurisdictione sua abso/lute funfuntur, vel maxime concordia, omne Schisma vel Haeresim / inde extirpavit, qua concordia etiam in Regno hoc Hung<ari>ae Schisma / sequentes ab eodem iamdudum avocari et S<acrae> Unioni adiungi potuis/sent, si illa praedominio non opprimerentur, per idque Schisma/tici ab amplectenda Unione deterrerentur. Imo Uniti etiam ad / Schisma proluberentur, uti in Comitatu Bihariensi p<ro>pter depen/dentiam et non habitam ritualis absolutam iurisdictionem Uniti / passim ad Schisma reversi dicuntur, concordia enim pravae <sic!>1055 res cre/scunt, discordia maximae dilabuntur. Caeter<u>m idem Ep<isco>pus non igno/raret varias esse constitutiones Ritui Graeco ad ea tempora non un/diquaque favorabiles, sed quod statu temporis fit, alterius temporis / statu, altero in opportunius transmutari consuevit, sufficiatq<ue> / remonstrari posse a saeculo abhinc quarto Populum et Clerum / Ruthenum a Mohacsiensibus Antistibus per Reges Ap<o>st<oli>cos / passim constitutis, rectum gubernatum et iudicatum fuisse, atque / Regiis Benignitatibus et S<anctae> sedis Ap<ostoli>cae gratia in suo Ritu per o<mn>ia / conservatum, ac adeo aequipollentem quoq<ue> Graeci Ritus et S<a>cr<atissi>mar<um> / olim Suar<um> Ma<ies>t<a>tum C<aesare>o-Regiarum Leopoldi <pri>mi et Caroli <Sex>ti et / nunc etiam Gloriosissimae Regnantisq<ue> Sacra Diplomata in omnibus / libertatibus, immunitatibus et privilegiis ad instar Cleri Latini / Ritus extensam esse volunt et innuunt. II Hinc idem Ep<isco>pus Unitus ad B<enig>nos Suae M<aies>t<a>tis pedes provolvitur / gratiamque Excelsi Consilii Regii implorat, ut Populus et Clerus / Unitus in suo Ritu, prout sancitum est, et parochialibus iurib<us> / et praerogativis Unioni S<acrae> potissimum incrementum ferentibus / conservetur eatenusque in Ritu utroque cuique suis servire / a suisque stipem suam accipere liberum sit. Idque idem Ep<isco>pus / et Praedecessores eius nomine etiam universi Cleri et Populi U/niti, unice causa concordiae Unioni S<acr>ae incrementum addentis contrariis D<omi>nor<um> Dioecesanorum Ep<isco>porum statutis haud an/nuentes semper postulaverant iustumque et aequum legibusq<ue> / Divinis et humanis conforme foret, ut quivis ritualis oves suas / pascat, quem oves suae noscunt et noscere debent, imo in prac/ticabile esset, ut Parochus Latinus Ritu suo solito spiritualibus / Sacramentis pascere et illis necessaria praestare posset sine / etiam idiomatis et Ritus ignorantia. Et haec sunt, quae idem / Ep<isco>pus Unitis in praemissis uberioris informationis causa adiunxit. Ex praedeductis uberius colligere erat dup<p>licis nimirum / Ordinis querimoniam per Ep<isco>pum Munkacsien<sem> Unitum ех/positarum puncta subversari. Primi Ordinis quidem ex / triplicibus Ecclesiarum et Parochiarum Ritus Uniti Visi/tationibus per 1055 Recte: parvae. 289

Next

/
Thumbnails
Contents