Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 34

Et haec sunt, quae ex memoratis tribus visitationibus / excerpta in parte reflexionem merentur, opportunumque / remedium iuxta Visitantis etiam Ep<isco>pi desiderium ordinari / exposcunt. lam itaque ad praecedanea byna Suae Ma<ies>t<a>tis mandata, quo hoc postremum provocat eoque pariter reflecti iu/bet regrediendo, et quidem: In ordine <pri>mum anno utpote 1751 emanatum tenore / cuius erga demissum Visitantis Ep<isco>pi eotum factam relati/onem Comitatibus signanter Zempliniensi et Saarossien<si> / Intimati byne commissum extitit, ut in gremio sui et si/gnanter in locis per dictum Ep<isco>pum superius puncto <pri>mae / Visitationis <quart>o uberius specificatis mox disponant, ne / Graeci Ritus Presbyteri ibidem in ministerio spirituali po/pulis Ritus sui exhibendo per praecedentes locorum ulla / ratione aut praetextu arceantur, verum liberam in spi/ritualibus fideles suos providendi potestatem habeant, / de huiusque effectu informent iidem Comitatus. In huius igitur byni mandati conformitate, postq<ua>m / dictis Co<mi>t<a>tibus intimanda a<nn>o eodem 1751 sub <vigesima sext>a lan<uarii> / intimata fuissent, iidem eatenus hic sub A et В origi/naliter adiectas informationes submiserunt, et quidem: Co<mi>t<a>tus Ze<m>plin<iensis> informat Districtuales lud<ices NobNium ad faciem di/ctorum locorum ea cum instructione exmissos haberi, ut su/perinde in conformit<a>te Intimati monendos serio moneant et sub / actione fiscale contra refractarios instituenda inhibeant. // Caeterum vero ad id, ut nimirum illi, qui Graeci Ritus Populum diebus / Dominicis et Festivis a Sacrificiis avocando ad labores Domina/les compulerint, poenis idcirco perscriptis subiiciantur. Nulla/tenus dubitat idem Co<mi>t<a>tus hac lege Festorum Latini Ritus viola/tores complecti, siquidem nullos Dominorum Terrestrium in / festis Ruthenorum ad abstinendum a laboribus suis per subditos / eiusdem Ritus perficiendis obligari possit, cum ad observantium / festorum Ruthenorum nulla lege teneantur et taliter duppli/cata festa servare deberent. Pro huius itaque difficultatis fa/cilitate, Co<mi>t<a>tus idem hoc medium adhibendum censet, ut ni/mirum Rutheni seu Uniti ad Latinorum festa obligantur, / ex eo etiam, quod numerum dierum in Cathalogo Decretaliu<m> / festorum appositus non correspondeat festis Graecorum, sed Latini / Ritus, unde promanat. Multa festa in eodem Cathalogo specifica/ta signanter Parasceves, S<ancti> Adalberti, Inventionis S<anctae> Crucis, / Corporis Chr<is>ti etc., velut in Calendario Graecor<um> non designata per / Ruthenos penitus non celebrari. Alia vero ad peragendum / suo ritu Divinum Officium servari. Alia denique promiscue / Latini Ritus Festa non tantum in locis, ubi Eccl<esi>ae Romanor<um> / essent, minus observari. Verum etiam in Matribus Ecclesiar<um> / Latini Ritus per publicos tam domesticos quam campestres / labores, cum scandalo violari, ac taliter etiam Acatholicorum / illis mixtim degentes seseque inter Ruthenos ita discerni et / observari non posse confidentes ad violationem eiusdem festorum / induci. Proinde, si liberum sit illis Latini Ritus Festa non ce/lebrare et nullus illorum iterum pariter cogat ad sua ce/lebranda, velut passim in iis, non solum pro D<omi>norum Terrestriu<m>, / sed etiam sua parte laborant, taliter penitus exuent obliga/tionem Festa celebrandi, quam leges et praescripta Regia con/stanter adurgent. Si autem utriusque Ritus Festa celebrare / deberent, tam D<omi>nis Terrestribus quam sibimet ipsis inutiles / etiam ad publica onera inhabiles evadent. Igitur Comitatus praemissa proponendo eatenus quopiammodo substernit. Comitatus autem Saarossien<sis> in ordine ad praeexpositam eiusd<em> / Ep<isco>pi querimoniam peractas inquisitiones binas submittit / ea cum expositione, quod, priusquam ad mentem praecitati / Intimati illud, ut minimum Graeci Ritus Presbyteri in 280

Next

/
Thumbnails
Contents