Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 34

simultanea administratione uten/tibus presbyteris indultu praedecessorum Ep<isco>por<um> sine necessitate / expositas esse, nunc visitans Ep<isco>pus invenit. Et ideo: hos etiam, / quum primum ad vacantes Ecclesias dislocare constituit. Cae/terum in praefatis 459 poss<essio>nibus reperiuntur Confessionis ca/paces universim 47053. Tantus autem Presbyterorum nu/merus ab ingressu in Regnum hoc gentis huius fortassis per / continuas successions habitas adhucdum exinde potissimum / durat, quod gens haec sedes suas fixere locumque impopulare / intenta sollicite apud D<omi>nos Terrestres sibi de Parocho et Eccle<si>a / provideri instat hisque obtentis densas montium sylvas ex/tirpat sterilesque latissimas terras excolat sicque D<omi>nis / Terrestribus et Regi se utilem reddit, secus cessat ab omni/bus et optimas etiam colonias deserit. Puncto <terti>o autem notatum habetur, quod pauci Presbyteri / congruam habeant subsistentiam et ideo etiam in sudore vultus / sui victum et amictum quarere debent; nonnulli tamen / magis meriti per B<eni>gnam Resolutionem Regiam ex Generali / Parochorum Cassa sublevati et consolali habentur; fundos au/tem parochiales excisos et liberos signanter in Makoviczensi / et Sztropkoviensi Dominiis et privates Dominor<um> Ter<r>estrium / tenutis nullos habent adeoque in 89 poss<essio>nibus per meros, / magno numero Lutheros incultis existentis Presbyteri a / fundis per se usuatis arendam solver talemque cum non/nullis naturalibus, uti essent avelanae, fungi, cera, sacci / praestari solitis ad fl<ore>nos 360 cir<citer> exurgentem. D<omi>nis Ter<r>estrib<us> / deponere debent et siquis talem praefixo in termino depo/nere non potest, tunc pecora illius per officiales dominates // executione in domo illius Parochi institute abiguntur. Et quod / accerbius est, Presbyter nullo habito Characteris Sacerdotalis / respect ad effectivam solutionem aut aresti, aut ex eiusmodi / fundis, qui ab antiquo parochiales nominantur eiectionis / et exactionis comminatione adiguntur. Puncto autem <quar>to querulose expositum habetur, quod in pos/sessionibus n<umer>o 164, ubi nimirum Rutheni cum Romani Ritus / Helveticae item et Augustanae Confessionis incolis mixtim ma/gno numero degunt plerumque per Plébános Latini Ritus ali/qui vigore certorum Ep<isco>pi Agriensis statutorum annuis Proven/tibus duntaxat priventur. Alii autem et annuis, et stolarib<us> / proventibus contra ius divinum et humanum exigantur, / atque illis praeter Viatici et Extremae Unctionis ministrationem / nihil admittatur sicque Uniti Ritus Parochiani non suis Paro/chis, sed Latini Ritus Parochis solver coguntur. Unde it aim/peditis per Plébános in cura animarum Pressbyteris Plebs spi/rituali solatio et ministerio saepissime destituitur rixaeque et / contentiones oriuntur. Pariformiter etiam Praedicantes Augu/stanae et Helveticae Confessionis, et quidem in Co<mi>t<a>tu Zempliniensi / dominanter in poss<essio>nibus Pazdiets, Deregnyő, Banócz, Tusán. / In Saarosiensi autem in Poss<essio>nibus Marhány, Brezó, Zegnye, / Markócs, Ordicska, Tuhrena, Abranfalva, Cservenicz et Opu/ina vocatis Presbyteros ad rituales oviculas ad nullas plane / functiones admittant per D<omi>nos Terrestres Accatholicos manu/tenti, consequenter ipsi Praedicantes omnia munia parochia/lia erga Ruthenos rituales etiam incolas exercent. Unde / multi improvisi moriuntur; alii vero eorum errores in/hibendo a fide vera defficiunt. Uti etiam: Puncto <sex>to uberius praemissorum habetur, quod in possessionibus Marhany et Brezó Co<mi>t<a>tui Saarosiensi ingremiatis, ubique duo / propter obstaculum Praedicantium sine Confessione demortui sunt. Puncto item <vigesimo septi>mo ad calcem querulose exponitur, quod gens / haec, ubi p<ro>miscue cum Latini Ritus degit incolis duplici Festor<um> / tam videlicet luliani quam Gregoriani Calendarii observatio/ne gravetur et subinde etiam in suis Festis ad Dominates labo/res adigatur. 274

Next

/
Thumbnails
Contents