Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)
Lista documentelor - 20
Confessionis capaces 246, omnes confessi. / Unus n<omi>ne Simeon Rozyonyi habita legittima uxore et ex in/formatione sinistra aliorum de morte ipsius aliam duxit et cum / ea diutius convixit, nunc vero ea caduco morbo laborante rescivit / etiam de vita prioris uxoris, misit in exquisitionem ipsius, adeoq<ue> / illegitima relicta cum una prole448, legitimae uxori convivere cuperet. Hospites 40, / quorum singulus p<rae>stat Parocho per duos coretos siliginis et a/rant infra duos cubulos. In multis annuus proventus restat. / Parochus diligenter sua peragit et laudabiliter. Catechisat po/pulum et sicut Rubricam omnia praescriptam peragit. Eccle<si>a / concionatores nullos habet, pari modo nec Parochus. Metricam / h<a>bet solum baptizatorum. Fons baptismalis non est. Obstetrix / est iurata et instructa. Apostata nullus. Cantori per medium core/tum siliginis solvunt et infra unum cubulum siliginis arant. / Aedituus in libertate permanet. Observa<ti>o. Hic ludaei dieb<us> D<omi>nicis vel ma/xime crematum exurere, cur<r>ibus percur<r>ere et <Chri>stianos servos ad labores cogere assolent. / Sunt item aut <quin>q<ue> fures, qui in nundinis furta com<m>ittere solent, hic perpotare / et per D<omi>nu<m> Provisorem detegi dicuntur449. Ecclesia. Ecclesia lapidea cum turri satis alta et pulchra murata, imagini/bus omnibus debite instructa, benedicta p<er> Surrogatu<m> Vicariu<m> Olsay. / Antimissium Bizanczianum. Ciborium stanneum cum operculo. / Calix aeneus inauratus cum patena et cocleari. Stella stannea. Corporale, purificatorium, mappae, Mensa Propositionis cum Alba sine / humerali munde asservantur. Candelabra 4, duo stannea, duo lignea. / Casulae duae, una ex Karton, altera sericea450 cum stolis / et velis talibus. Libri ceremoniales sunt omnes. Clausura bona. / Campanae duae, nescitur an et a quo benedictae. Ecclesia proven/tus nullos habet, praeter in parata ad 15 flor<enos> Von<ás>. Indulgen/tiae nullae. Dicata Annunciationi B<eatissimae> V<irginis> MARIAE. Coemeteriu<m> / palis cinctum. Possessio Mirk. Parochus unus loannes Anhelik, ordinatus et investitus a moder/no lll<ustrissi>mo D<omi>no Ep<isco>po. Pro titulo habet ipsam parochiam. Fundum / Parochialem habet liberum a D<omi>no Ter<r>estri Ecell<entissi>mo Karolyi excisu<m>. / Ad duas calcaturas habet agros, singulam <quin>q<ue> cub<ulorum> circit<er> capaces <sicl>45\ II Pratum nullum. Domum parochialem erexerunt et conservant parochi/ani. In hac Matre Confessionis capaces 150. Hospites 34. Singulus / in sortem annui proventus Parocho duos coretos siliginis solvit, praete/rea infra duos cubulos arant. Filialem habet Fabian-Haza, in qua / Confessionis capaces 48. Hospites 14 per unum coretum siliginis / singulus solvit. Difficili<or>es sunt in annuo provendo <sic!>452 solvendo consequen/ter Parochus recusat in administra<ti>one, administravit tamen omnia libe/re ibid<em>. Parochus diligenter et laudabiliter sua peragit. Libros con/cionatores habet nullos, habet tamen Parochus aliquos. Fons bap/tismalis est. Metricam habet. Obstetrix est iurata et instructa. Nemi/nem absq<ue> praemissis ternis promulgationibus copulavit. Aposta/ta nullus. Cantori per medium coretum siliginis solvunt et infra cubu/lum arant. Domus cantoralis a Co<mi>t<a>tu erecta. Pulsus mane et vesperi fit. 448 Supra adiectum: cum una prole. 449 Observatio sub linea adiecta. 450 Sequitur deletum: altera ex. 451 Recte: capacem. 452 Recte: proventu. 139