Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2003-2004 (7-8. évfolyam, 1-2. szám)
Ioan Aurel Pop: Între Habsburgi şi Otomani: Transilvania la mijlocul secolului al XVI-lea
162 Ioan-Aurel POP contuleramus caeterumque dictas arces in Transilvania existentes hactenus quoque non restituerimus, in causa fuit, responsi magnitudinis vestre longa expectatio, quod per oratores nostros fieri debebat et sine quo nihil certi decernere poteramus, sed iam intellecta, ut promissum est magnitudini vestrae voluntate, illarum quoque artium restitutionem dicto quondam regis Ioannis filio facere consentimus sperantes in Deo optimo maximo hac ratione et via bonam et firmam amicitiam, concordiam et pacem inter magnitudinem vestram et nos in posterum futurum, quemadmodum vestra magnitudo in suis litteris huius rei non obscuram mentionem facit, rogamus autem magnitudinem vestram diligenti et benevole velit serio excipere et mandare, primum praedicto quondam regis Ioannis filio, ut fideles servitores nostros in praedictis arcibus Transilvanicis47 existentes, etiam captivos, si qui forent, cum eorum familia et rebus, atque apparatibus nostris in earum manibus existentibus, e Transilvania exire et ad nos libere ac pacifice venire, tam ipse quam alii promittant; deinde vero Petrovichio, ut arcem Muncatz, quam ille ad singularem petitionem reginae Isabellae, propter resignationem castrorum Temesvár, Bechebecgliche unacum partibus inferioribus regni per illum ad manus nostras factum accepta ab illo de fidelitate perpetua nobis servanda ac firmissimo iuramento ac litteris reversalibus ad vitae suae die dederamus, ad manus nostras restituat pono, quoniam optamus, ut ab aliquot annis incepti tractatus iam tandem feliciter finiantur, utque et solidior pax, constantior amicitia mutuaque concordia inter magnitudinem vestram et nos coalescat et stabiliatur, oratoribus nostris, qui iam ab aliquot annis in excelsa Porta magnitudinis vestrae agant, cum expressa voluntate nostra instructionem dedimus, ut ad magnitudine vestra super munere honorario et ratione Ungariae et singularum Partium sibi subiectarum transigant, quo de cetero tam ipsa Ungaria, quam Dalmatia et Sclavonia, secundum indutias antea cum magnitudine vestra factas et conclusas, unacum litteris, regnis atque provinciis nostris, in pace conserventur et relinquantur et propter magnitudinem vestram rogamus, ut habita ratione nostrae amicitiae et sincerae constantiae, quam erga magnitudinem vestram cum alias semper tum vel maxime cum magnitudo vestra in utraque Persica expeditione occuparetur neglecta, etiam occasione rei et Dei benignitate benegerendae amplissime testati summus, velit oratores nostros sine longiori mora cum optato responso per sua in nobis benevolentia et bona vicinitate iam tandem remittere id etiam erga magnitudinem nostram omni sincerae amicitiae ac bonae vicinitatis studio compensare enitemur, cui et prosperam valetudinem, et omnem felicitatem optamus. Datum in civitate nostra Viena, die 14 lunii 1556, regnorum nostrorum Romani 26, aliorum vero 30. Ferdinandus. 47Corectat din Transilvanensium.