Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2003-2004 (7-8. évfolyam, 1-2. szám)

Ioan Aurel Pop: Între Habsburgi şi Otomani: Transilvania la mijlocul secolului al XVI-lea

între Habsburgi şi Otomani: Transilvania la mijlocul secolului al XVI-lea 155 magnitudinis nostrae intellectum dederunt, benissime etiam omnia intelleximus et sic oratorem maiestatis vestrae, qui antea in Porta magnitudinis nostrae demorabat, Ioannem Mariam, ad maiestatem vestram missimus, oratores autem, qui nunc a maiestate vestra venerunt, usque praedictus orator a maiestate vestra cum responso veniet, eos hic intertenuimus, amicitiam atque inducias cum maiestate vestra renovare, ut certa et firma durabit inter nos, concessimus, dummodo de Transilvania nihil loquatur, Transilvania iamdiu filio regis Ioannis dedimus. Et, si de Transilvania spem dimitteris hominesque vel milites ex illa auferetis, eam etiam non nominabitis secundum iuratas litteras, quas vobis dedimus et inducit, quomodo et prius inter nos morabantur in regno et in provinciis, quae in manibus prius maiestatis vestrae essent, ut non impedientur, nisi, ut etiam munera illa aut aureos illos, quos mittere soliti estis, rursus mitteris, amicitiam certissime certificando litteras iuratas et amicitiam induciasque certe concessimus, quam primum orator cum litteris maiestatis vestrae redibit, litteras iuratas pro induciis ac amicitia concordare ac mittere volumus more praeteritorum annorum etc. IV. 1553 august 10, Transilvania. ‘'Locuitorii demni de milă ai Transilvaniei” se închină la picioarele lui Soliman Magnificid, împăratul turcilor, confirmând primirea poruncii acestuia de sprijin pentru fiul lui loan Zápolya şi pentru mama sa, Isabella şi îl asigură că se supun întru totul voinţei sultanului, dorind să se ridice contra lui Ferdinand de Habsburg, ajutaţi de principii Moldovei şi Ţării Româneşti. ASV, Capi dei Consiglio dei X, Lettere di ambasciatori, Costantinopoli, 1551-1556, busta 2, copia 33. Copie în clar după originalul cifrat, care însoţeşte scrisoarea oficială (dispaccio) a bailului Domenico Trevisan, trimisă la 16 septembrie 1553. Invictissime, sacratissime, potentissime ac serenissime imperator, sacratissima caesarea maiestas, domine et defensor noster clementissime! Nos miseri Transilvaniae incolae vestrae invictissimae ac sacratissimae maiestatis indignissima mancipia supplices et prostrati ad misericordiosissimos pedes vestrae sacratissimae maiestatis, nostra humillima et perpetuo fidelissima servitia commendamus vestrae invictissimae maiestati nobis imperpetuum metuendissimo ac clementissimo domino. Invictissime, sacratissime ac potentissime imperator, clementissima caesarea maiestas, domine nobis clementissime, oblatum est nobis vestrae invictissime maiestatis potentissimum ac gratiosissimum mandatum, in quo vestra sacratissima maiestas satis manifeste declarat et ostendit suam innatam et ab initio suae invictissimae potentiae ac imperii gratuito promissam et hactenus fidelissime observatam clementissimam clementiam erga pupillum

Next

/
Thumbnails
Contents