Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2001-2002 (5-6. évfolyam, 1-2. szám)
Etnie şi confesiune
180 Ana Dumitran peragendi ac exsequendi, ecclesias moderandi, causas matrimonii cognoscendi, errata ministrorum vitae dissolutae corrigendi, doctrina, pietate et morum integritate munus ecclesiasticum administrandi, personas habiles assumendi, minus vero idoneos rejiciendi, et alia quaecunque ad suam pertinent vocationem juxta morem et consuetudinem, quae tamen doctrinae divinae contraria ne sint praemissisque conditionibus omnino correspondeant, administrandi, et suis legitimis proventibus ac reditibus fruendi iis nimirum, quibus alii ecclesiarum Graecarum, Rascianarum et Valachicarum superintendentes praedecessores ejus antiquitus introductis usi sunt, ut a singulis pastoribus suae jurisdictioni subjectis singulos florenos annuatim exigere consueverint, sic etiam ipse a singulis pastoribus ecclesiarum Valachicarum in praeallegatis comitatibus, districtibus, sedibusque siculicalibus et saxonicalibus (excepta tamen terra Fogarasiensi) singulos florenos exigendi potestatem, prout damus, conferimus et confirmamus praesentium per vigorem. Quo circa vobis fidelibus nostris spectabilibus, magnificis, generosis, egregiis et nobilibus, supremis et vice comitibus, judicibusque nobilium quorumcunque comitatuum, item capitaneis et judicibus regiis quarumlibet sedium siculicalium, necnon praefectis, provisoribus et rationistis bonorum, capitaneis et castellanis arcium; generosis etiam, prudentibus ac circumspectis magistris civium, primariis regiis, ac sedium judicibus, villicis, caeterisque juratis civibus ac senatoribus quorumcunque districtuum, septem denique et duarum sedium saxonicalium superius nominatarum, modernis scilicet et futuris quoque pro quovis tempore constituendis, eorumque omnium vices gerentibus, cunctis item aliis, quorum videlicet [interest seu] intererit, tam ecclesiasticis quam saecularibus praesentium notitiam habituris harum serie committimus et mandamus firmiter, quatenus praefatum Josephum Budai dictarum ecclesiarum Valachicarum Graecos, Rascianos et Valachicos ritus observantium in saepe dictis comitatibus, districtibus (excepto Fogarasiensi) et sedibus siculicalibus pariter ac saxonicalibus existentium superintendentem seu Vladicam sub praerecensitis conditionibus agnoscere atque admittere debeatis et teneamini, ita ut ecclesiis suis invigilet, publice ecclesias curet, moderetur, in suove officio legitime procedat, scandala corrigat, et excedentes digna poena puniat eos nimirum quibus alii ecclesiarum Graecarum, Rascianarum et Valachicarum superintendentes sive Vladicae praedecessores antiquitus introducti(s) usi sunt, ut a singulis sacerdotibus suae jurisdictioni subjectis singulos florenos annuatim exigere consueverint, sic etiam ipse a singulis pastoribus seu sacerdotibus ecclesiarum universarum superius declaratarum muneri suo VIadicali commissarum, ac in antea dictis ditionis nostrae partibus, in quibusvis scilicet comitatibus, districtibus (excepto Fogarasiensi) ac sedibus siculicalibus et saxonicalibus habitarum singulos florenos annuatim exigere pro seque percipere valeat atque possit. In cujus rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas memorato Josepho Budai gratiose dandas duximus et concedendas. Datum in civitate nostra Alba Julia, die vigesima octava mensis Decembris, anno Domini millesimo sexcentesimo octoagesimo.156 156 Urmaşii lui Iosif Budai în scaunul vlădicesc de la Alba Iulia (Sava Veştemeanul, Vasile Varlaam şi Teofil Seremi) trebuie să fi primit diplome de numire în funcţie cu un conţinut asemănător, diferenţele fiind semnalabile doar în introducere, unde sunt prezentate detaliile despre alegere arhiereilor şi instituţiile abilitate să emită astfel de documente. Spre această concluzie ne conduce ultima confirmare de acest tip, cea destinată lui Teofil Seremi, datată Târgu-Mureş, 18 decembrie 1692, singura cunoscută. Pentru conţinutul său vezi N. Nilles, Symbolae ad illustrandam historiam Ecclesiae Orientalis in terris Coronae S. Stephani, I, Oeniponte, 1885, p. 153-160.