Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2001-2002 (5-6. évfolyam, 1-2. szám)

Etnie şi confesiune

Aspecte ale politicii confesionale a Principatului calvin faţă de români 171 Nos Acatius Barcsai, Dei gratia princeps Transilvaniae, Partium regni Hungáriáé dominus et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos, dum gratiae munificentiaeque nostrae principalis nobis innatae non obliti, regum ac principum felici« reminiscentiae vestigia imitantes, officio christianitatis respondere universosque patriae hujus nostrae afflictissimae, tantisque praepeditae calamitatum procellis, status et ordines paternae protectionis nostrae clementer participes reddere decerneremus, perhibetur nobis humilime in personis honorabilium quorundam seniorum valachalium Szavam Brankovit. episcopum scilicet hactenus valachalem, non ipso Deo, non oficii sui requisitis conditionibusque et fide ipsius nobis super ea praestita, non denique publico patriae commodo curatis, in ruinam regni huius nostri compluribus pro nunc exhausti calamitatibus eiusmodi se immiscuisse negotiis, quae non minus nobis, quam patriae etiam huic dulcissimae ultimam accelerare perniciem censeantur. Quare ne, ipso ut scandalo amputato ab Ecclesia, Valachales, Rascianorum et Graecorum ubilibet in ditione hac nostra Ecclesiae existentes universae sine pastore instar gregis errabundi periclitentur, neve sub eo altius interdictas iam Ecclesias malum serpat, tempestive praeveniendum, iisdemque in unum quasi corpus colligatis, iuxta ritum et consuetudinem olim ab ipsis receptam moderatorem seniorum valachalium humili pariter pro eodem intercessione; ipsius licet intererit, doctum scilicet, pium et bene meritum episcopum praeficiendum duximus. Accedente igitur fidelium dominorum consiliariorum nostrorum singulari pro honorabili Georgio Putivlensi Moscovita (pastore annis, ut perhibetur, superioribus albensi valachico) facta commendatione, attentis etiam clementer et consideratis memoratorum iam honorabilium quorundam seniorum valachalium humili pariter pro eodem intercessione; ipsius denique morum probitate, pietate ac doctrina sufficienti, eundem Georgium Putivlensem, Moscovitam, in episcopum valachalem dictarum iam Ecclesiarum valachalium, rascianarum et graecarum ubivis in ditione nostra transilvanica partibusque Hungáriáé eidem annexis existentium universarum eligendum, nominandum et confirmandum duximus, dantes authoritatem clementer et concedentes ut idem simul cum solita episcopatus eiusdem auctoritate, gravitate, proventibus, usibus et emolumentis quotannis ipsi provenire debentibus, uti eodem et caeteri eiusdem praedecessores perfuncti usique sunt, frui et gaudere valeat atque possit, prout eligimus, nominamus et confirmamus praesentium per vigorem, additis tamen subsequentibus hisce conditionibus: I. Ne verbum Dei in ecclesia lingua peregrina, tam ipse condonari audeat, quam aliis id attentare permittat, sed nativa sola lingua pure valachica. II. Universae superstitionum colluviei antea ab ipsis quoquomodo observatae, tam ipse renunciabit, quam alios renunciari faciet. Sacramenta nonnisi uti in sacris literis scriptum est, sacram scilicet coenam Domini puro pane et vino, baptismum aqua pura, non ullis adhibitis superstitionibus administrari permittet, et ipse administrabit. Deosculationes imaginum, crucis et cetera proposse eradicabit. Divortium sine episcopi ungariei orthodoxi seniorumque valachalium scitu et consensu instituere nequaquam audebit. III. Solam Scripturam Sacram auditores tam ipse docebit, quam per alios etiam doceri curabit. IV. Nullos in pastores ordinare praesumat nisi condignos et bene meritos, quive officio illi sacro suffecerint. Neque tamen hoc sine episcopi ungariei seniorumque Valachorum consensu et approbatione faciendum attentet. V. Cum universis quarumlibet Ecclesiarum valachalium, rascianarum et graecarum senioribus et pastoribus in Ecclesia Novum domini nostri Iesu Christi Testamentum iuxta eorum conditiones legi, cathechismumque superioribus ab hinc annis Albae luliae typis valachico idiomate mandatum diligenter et serio doceri curabit. VI. Ab Ecclesiis, earum senioribus et pastoribus valachis non plus solito suo stipendiario munere extorqueat. Neque delinquentes birsagiis delictis severioribus punire sit ausus. VII. Seniores et pastores nonnisi secundum conditiones ipsis datas visitet. VIII. Bona Ecclesiis conferenda, vel etiam collata non dissipabit, illa in scholarum saltem valachalium templorumque aedificia convertendo. IX. Dependere in omnibus ab episcopo orthodoxo debeat et teneatur, ac cum ipso consentiat. X. Nullis se negotiis vel etiam rebus nobis huicque regno nostro contrariis immiscere audeat. Kalugeros vel etiam eiusvis ordinis homines peregrinos sine nostro vel episcopi ungariei scitu et voluntate sibi nullos associet secumque manere patiatur. XI. Contra regni articulos in monasteriis vel etiam locis aliis quibuscumque nullis patrocinari praesumat malefactoribus. XII. In controversiis decidendis ac aliis quoque dificultatibus quae scilicet suum concernent officium, nonnisi cum consensu seniorum legitime procedat. XIII. Salva in futurum etiam et intacta liberaque in Ecclesiis valachicis episcopi Ungarorum orthodoxi maneat dispositio.

Next

/
Thumbnails
Contents