Diaconescu, Marius (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 1998 (2. évfolyam, 2. szám)

Fontes

326 Vasile Rus ereptum, velut exules285 provolarunt cum familiis (quae omnes Mercatoriae286 sunt et Catholicae) ad Castra Caesarea in / [72f Transalpina Valachia hybematura, deductique sunt a Caesareis Generalibus in Transilvaniam A.C. 1690. remanentibus tamen permultis in Valachia. Quoniam autem A.C. 1700 LEOPOLDUS Caesar iisdem familiis Bulgaris, in Transylvano territorio Wintz287 per Diploma locum designavit, quem sibi in modum oppidi ordinarent, obtinueruntque Parochum suae Gentis Christophorum Pichiech Ecclesiasticum, praetendebant Franciscani Bulgari Parochialem coadministrationem, ortumque288 est dubium, an Thaumaturga DEIparae Imago (quae in Bulgaria publicae venerationi exposita erat, intra Templum Francis canorum) hunc deberet penes Parochum et familias Bulgaras intra Transylvaniam in Wintz, an vero intra Valachiam in Monasterio Franciscanorum asservari? Generalis Vicarius Episcopatus Transsilvanici omnes lites differi iussit ad ordinarii adventum, ac istum unum legitime installatum Parochum exercere administrationem, admisitque, si interea Parocho libuerit, ut aliquis e Franciscanis, Bulgaris ageret Parochi Capellanum. Cum enim S.289 Seraphicus ordo nondum in Transylvaniam admittat nisi incorporatos Suae Provinciae Salvatoris, vel suae Custodiae visitantis DEIparae, congruum videbatur, ut se Franciscani Bulgari potius penes P. Provincialem intra Valachiam continerent. Revertuntur in Transylvaniam nunc etiam Religiosi ex ordine S. Pauli I Eremitae Hungari, ac veteres requirunt stationes, foventurque interim a proceribus Transylvanis, et se in oppido Torda, et pago Iliesfalva stabilire incipiunt. Isti praestare intendebant ea, quae Patres S.J. etiam quod eruditionem Iuventutis praestant. Dubitabant dein, quod Societas (utpote290 inter haereticos Status prae aliis Religiosis odiosa) esset in Transylvaniae mansionibus stabilienda? Quia vero potissimum Societati adscribitur Catholici Status in fide conservatio, et Ecclesia incrementum in Transylvania, imo et fidelitatis populi erga Caesarem, maximopere satagendum est, ne patrocinio Caesareo Regioque destituatur Societas, firmumque pedem figat Claudiopoli, Albae-Iuliae, Cibinii, Coronae, Udvarhellyni, Fogarasini, et in Marus Vásárhelly. Ex Monachis universim hodie in Transylvania numerantur Franciscani strictioris observantiae Reformati / [73f 56. Conventuales 2. Ordinis S. Pauli 1. Eremitae adhuc dispersi, 5. Nondum alii.291 -§ XIII Votivus in praesentibus circumstantiis. Tria in votis habuit Georgius Szecsény Archiepiscopus Strigoniensis,. de quibus effectui tradendis Epistolam scripsit A.C.292 1692. 12 Maii293 ad Catholicum Statum 285 Iniţial fusese scris epules: Kemény a îngroşat liera ‘-x-‘ peste 286 Cuvântul Mercatoriae este adăugat deasupra rândului de către Kemény. 287 Cuvântul a fost subliniat de către Kemény. 288 ‘Or-‘ din ortumque este îngroşat de către Kemény peste alte litere, care nu se mai disting. 289 Siglă adăugată de către Kemény. 290 Liniuţa de unire între cuvintele ut şi pole este trasată de către Kemény. 291 în H: lipseşte paragraful XII, referitor la starea mănăstirilor transilvănene, tangenţial fâcându-se trimiteri şi la Moldova şi Ţara Românească. 292 în H: apare A<nn>o, nuA.C..

Next

/
Thumbnails
Contents