Diaconescu, Marius (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 1998 (2. évfolyam, 2. szám)
Fontes
Documenta relationes Hungáriáé, Valachiae et Moldáviáé 287 egregiis viris omnibus Brasouanis26 has nostras litteras concedimus promitentes eis nos cum terra nostra boni et veri amici fore et eis iusticiam rectam ministrare, ut nostris propriis terrigenis faceremus eisque favorabiles esse inimicisque ipsorum nullum favorem vel auxilium inpendentes nec in terra nostra aliquem inimicum ipsorum substinere promitimus ipsi vero liberi sint sine aliquo inpedimento cum bonis ipsorum et mercibus sicut ad terram suam libere et sicure accedere et contra recedere, ipsi vero econverso nobis libere promixerunt27 suis cum ambaxiatoribus et nunciis nullum inimicum nostrum in civitatem suam substinere nec favorem aut auxilium dare nostrisque mercatoribus promitentes, ut libere et secure cum suis bonis et mercibus ad ipsos accedere valeant eisque veram et rectam, ut eis propriis iusticiam ministrare et super hoc promixerunt nobis suas litteras destinare et ad suprascripta servanda nos cum baronibus et nobilibus nostris vera fide Christianica promitimus. Data Suczavie28 feria quinta ante festum sancti Georgii anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono. 6. 1484 lunii 18 - Buda Matthias rex Hungáriáé comitatui Temesiensi mandat, ut Varadinum cum Tureorum caesare Moldáviám et partes Transalpinas petito conflicturi congregentur. Litterae in charta lacerata scriptae sigilloque infra textum impresso munitae. In angulo superiore dextro: Commissio propria domini regis. Archivum Hungáriáé Nationale, Dl. 102.629 (archivum familiae Batthyány). Mathias Dei grada rex H[un]garie, Bohemie etc. fidelibus nostris comiti vel vicecomiti et iudicibus nobilium neenon universis et singulis nobilibus et alterius cuiusvis status et condicionis possessionatis hominibus comitatus Themesiensis salutem et gradam. Scripseramus vobis nuper audito Tureorum apparatu, ut omnes et singuli vestrum per singula capita, quo numerosius possetis, preparări deberetis, ut si contingeret cesarem Tureorum contra nos vel regna corone nostre subiecta cum suo apparatu declinare nos illi parati una nobiscum, quamprimum vos requireremus occurere et dominia nostra ab illius machinacione defendere possemus. Nunc itaque certificaţi sumus et id iam in veritate rescivimus Tureorum cesarem contra federa pacis nobiscum inita omnem suum apparatum in Moldáviám et partes Transalpinas convertisse et omnino decrevisse castra Kyllye29 et Nesther30 expugnare ac insider ex turbato Stephano waywoda alium inducere, quod si fiat, scire omnes potestis de tota Transsilvania ilico actum esse et insuper edam toti regno nostro Hungarie ultimum periculum imminere. 26 Braşov, <RO>. 27 Recte: promiserunt. 28 Suceava, <RO>. 29 Kilija, (Chilia), <UA>. 30 Belgorod (Cetatea Albă), <UA>.