Ciubotă, Viorel (szerk.): Satu Mare. Studii şi comunicări 15-16. (1998-1999)
Istorie
Din istoria Maramureşului în timpul principelui Gabriel Báthory 303 Huztt, Georgii Cata, Laurentii Literati, Ioannis Demecz de Visk, item Nicolai Haydu, Demetrii Simon, Stephani Tolvay ac Andreas Gal omnino de Hozzumezeo quae ipsi principibus primum Transsylvaniae, praedecessoribus videlicet nostris, ac tandem nobis etiam et dicto regno nostro in omnibus occasionibus bellicisque expeditionibus pro salute patriae susceptis iuxta possibilitatis eorum exigentiam fideliter cxhibuerunt et impenderunt ac in futurum quoque exhibituros et impensuros ipsos confidimus, eosdem igitur Georgium Nagy, <Michaelem Bongacz>, Sebastianum Kozak, Michaelem Toldy, Andreám Palagy, Casparum Varalj, Matthaeum Ferencz, Casparum Gula, Emericum Ferencz, Casparum similiter Ferencz, Stephanum Batharj, Michaelem Varga, Ioannem Nykos, Michaelem Ianos, Sthephanum Horvatt, Blasium Nagy, Balthazarem Horvat, Ioannem Petrecz, Melchiorum Szaj, Thomam Georgy, Michaelem Totth, Andreám Szekeres, Petrum Erdély, Ioannem Sovago, Georgium Piros, Balthazarem Pathoczj, Andreám Kelemen, Ioannem Berkj, Valentinum Literatum, Petrum Fekete, Andreám Steber, Georgium Paulj65 <et> Gregorium Szeoleosy, Ioannem Hatvanj, Michaelem Fabian, Ioannem Nagy, Andreám Kovachj, Ioannem Zekely alias Nagj, <Georgium Pongracz>, Martinum Borbély, Thomam Veres, Sthephanum Czehj, Simonum Kosa, Ioannem Molnár, Emericum et Simonem Szighetj, Ioannem Chehj, Michaelem Nanasj, Georgium Borbelj, Andreám Kovachj, Ioannem Pongraczj, Michaelem Nagy, Stephanum Leorincz, Ioannem Kozak, Michaelem Vrban, Ioanem Herebe, Stephanum et Ioannem Czirke, Michaelem Nagy, Ioannem Ágoston, Stephanum Benczik, Ioannem Thekehazi, Georgium Galgoczj, Georgium Katha, Laurentium Literatum, Ioannem Demecz, Nicolaum Haydu, Demetrium Simon, Stephanum Tolvay ac Andreám Gal de speciali nostra gratia potestatisque nostra plenitudine ex statu et conditione plebea ac ignobili in qua nati sunt et hactenus extiterunt eximendos ac in coetum et numerum verorum et indubitatorum praedicti regni noştri Transsylvaniae et partium Hungáriáé eidem annexarum nobilium annumerandos, aggregandos, cooptandos et ascribendos duximus, prout annumeramus, aggregamus, cooptamus et ascribimus ea tarnen conditione ut ipsi haeredesque et posteritates ipsorum universis pro necessitate temporis et belli ad arcem nostram Huzt vel praedicto regno nostro fideliter inservire debeant et teneantur, decementes expresse ut a modo deinceps iidem praescripta persona haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universi pro veris et indubitatis nobilibus habeantur et reputentur. In signum autem huiusmodi vera et perfecta nobilitatis eorum haec arma seu nobilitatis insignia: scutum videlicet militare, coelestini colons, cuius fundum viridis cespes occupat, in quo duo integri leones oribus hiantibus et linguis rubicundis exertis, corporibus erectis, posterioribus stare, anterioribus vero pedibus inter se columnam quandam supeme laureo serto insignitam fortiter tenere visuntur. Supra scutum galea militaris clausa est posita, quam corona seu diadema regium gemmis unionibusque praeciosis eleganter exomatum contegit; ex quo gryphus medius umbilico tenus emergens, alis expansis, rostro aperto, levo protenso, dextro autem pede vexillum rubei et albi coloris fortiter compraehensum tenere conspicitur; ex cono autem galeae teniae sive lemnisci variorum colorum hinc inde defluentes utrasque oraş seu margines ipsius scuti pulcherrime ambiunt et exomant, prout haec omnia in căpiţe sive principio praesentium literaram nostraram docta manu et arte pictoris clarius expressa et depicta esse cemuntur. Animo dcliberato et ex certa scientia liberalitateque nostra supradictis personis haeredibusque et posteritatibus ipsorum utriusque sexus universis gratiose dedimus, donavimus et contulimus, annuentes et concedentes ut ipsi praescripta arma seu nobilitatis 65 Corect Paulum.