Állami Gimnázium, Szamosújvár, 1913
65 5. Bécs, 1664 július 26. /. Lipót magyar király a Boldogságos Szent Szűzről nevezett pásztói apátságot Kada István nyitrai kanonoknak adományozza. Nos Leopoldus etc. Memóriáé commendamus tenore praesen- tium significantes, quibus expedit, universis: Quod nos inducti meritis morumque integritate, ac liberális scientiae peritia fidelis nostri honorabilis Stephani Kada, capituli ecclesiae Nitriensis canonici, quibus ipsum ab Altissimo ornatum et condecoratum esse, ex certorum fidelium nostrorum testimonio cognovimus: eundem itaque Stephanum Kada, tanquam personam idoneam et bene- meritam, ad abbatiam Beatae Mariae Virginis de Pásztó, in districtu et dioecesi episcopatus Agriensis existentem, nunc verő per mortem et ex hac vita decessum venerabilis quondam Georgii Suehla, eiusdem abbatiae ultimi veri, legitimi ac immediati possessoris, de iure vacantem, auctoritate iuris patronatus nostri regii, quod generaliter in conferendis cunctis regni nostri Hungáriáé et partium ei subiectarum ecclesiis et beneficiis, instar divorum quondam Hungáriáé regum, praedecessorum videlicet nostrorum felicissimae reminiscentiae, optimo iure habere et exercere dignoscimur, eligen- dum, nominandum et promovendum, eidemque annotatam abbatiam de Pásztó simul cum universis bonis eiusdem temporalibus, iuri- busque possessionariis, ac pertinentiis quocunque nomine vocitatis, item obventionibus, et emolumentis quibuslibet, ubivis in praeme- morato regno nostro existentibus et habitis, ad eandem abbatiam de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, dandam et conferendam, ipsumque Stephanum Kada ei, cui interest, pro confirmatione obtinenda praesentandum esse duximus. Imo eligimus, nominamus, promovemus, praesentamus, damusque et conferimus harum nostrarum serie, vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in civitate nostra Vienna, Austriae, die vigesima sexta mensis lulii, anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo quarto, regnorum nostrorum Romani septimo, Hungáriáé et reliquo- rum decimo, Bohemiae verő anno nono. (Hiteles másolata a zirczi apátsági levéltárban. — Kiadva Békefi Rémig: A pásztói apátság története 1. k. 507. 1.) 5