Állami Gimnázium, Szamosújvár, 1913

Regensburg, 1641 június 4. ///. Ferdinand magyar király Folnay Ferencz vasvári kanonoknak a Boldogságos Szent Szűzről nevezett tőrjei prépostságot adományozza. Nos Ferdinandus etc. Memóriáé comniendamus tenore prae- sentium significantes, quibus expedit, universis: Quod nos inducti meritis et virtutibus, morumque honestate et integritate fidelis nostri honorabilis Francisci Folnay, ecclesiae capituli Castriferrei canonici, quibus ipsum divinitus praeditum esse ex fidedigna certorum fidelium nostrorum commendatione cognovimus, eidem tanquam personae idoneae et benemeritae praeposituram ecclesiae Beatissimac Mariae Virginis de Tűrje in Comitatu Vesprimiensi fundatam, per translationem ex eadem praepositura fidelis nostri venerabilis Martini Santich ad canonicatum capituli ecclesiae Zagrabiensis, eiusdem praepositurae de Tűrje ultimi, veri et legitimi possessoris, de iure et de facto vacantem, auctoritate iuris patronatus nostri regii, quod generaliter in omnibus regni nostri Hungáriáé et partium ei subiectarum ecclesiis instar divorum quondam Hun­gáriáé regum, praedecessorum videlicet nostrorum felicis reminis- ccntiae, optimo iure habere et exercere dignoscimur, eligendum et nominandum, eidemque dictam praeposituram simul cum omnibus eiusdem praepositurae de Tűrje bonis temporalibus, possessionibus, villis, praediis, ac universis et quibuslibet pertinentiis, iuribusque possessionariis, obventionibus, redditibus et eniolumentis dandam et conferendam, ipsumque dioecesano suo pro confirmatione obti- nenda praesentanduni duximus, ita tarnen, ut dictus Franciscus Folnay ónéra et munia, atque servitia ecclesiastica secundum íundationcm eiusdem praepositurae diligenter obeat. Imo damiis,

Next

/
Thumbnails
Contents