Evangélikus kerül. lyceum, Selmecbánya, 1879
— 10 — riam, alia quoque tacenda, priori suo statui repudium miserit, non tarn infruniti legum censores sumus, ut antiquas reip. literariae leges vel v.a&oXou abrogare, vei promiscue et quasi obtorto eollo ad praesentem torquere conemur. Nomothetis etenim secundum philosophorum prinoipis placitum con venire, probe meminimns, ut pro reip. ratione leges scribant, ct vel novas, necessitate id exigente, ferant, vel veteres instar ehymicorum rosolvant, easque vel redintegrent, vel nonnibil immutent. IIoc in Italiae urbibus Fridericus Aenobarbus fecisse scribitur, cuius verba Gunt 1. 8. allegat. Cousulite in medium, quas me vel i'erre recentes, Yel senium passas leges renovare velitis. Variae sunt temporum, locorum et persouaruin cirourn- stantiae, quae novam sáepe constitutionem et legem exiguut varii sunt hominum mores, qui legum quoque variationem requirunt; taceo, creberrimas apud historicos legum mutationes reperiri. Sane et justa promulgare, et quae commoda minus sunt, antiquare, eiusdem (si jure consultis credimus) aetatis est. Nobis idcirco aifectione et voluutate vere paterna scbolae curam gereutibus, leges majorum statui scholae moderno adaptare, et cogente ita necessitate in sequentem formám redigere, religionem neutiquam injicere debuit. Quapropter cum bono DEO rem aggredimur, legesque ita disponimus, ut aliae (A) praeceptores officii sui admoneant, aliae (B) informaudi modum exhibeant, aliae (C) pubem scbolasticam obstringant. A. Leges de praeceptorum officio. I. Leges speciales de rectoris officio I. Velut is, qui in puppi sedens gubernacula fieetit, navein simul ipsam llectit et rellectit : ita ad scholae clavum consti- tutus earn regit dirigitque. Nostrae igitur scholae Rector non ccnatd'evtng figiinam in dolio discat, sed munus doceudi et guber- nandi capessens, artem quoque teneat, exemploque suo collegis et discipulis virtutum irritamenta adjiciat. II. Legum scholasticarum vigil sit custos, et c i t r a s e n a- tus autoritatem et con sensu m in iis quidpiam innovari non indulgeat; collegarum operas sxaoTijv