Sárospataki Füzetek 21. (2017)
2017 / 2. szám - RESEARCH PAPERS-FORSCHUNGSMATERIALIEN - Postma Ferenc: Das testament des verstorbenen ungarischen studenten Johannes /János N. Szepsi (Franeker, den 28. april 1658) und die erfreuliche entdeckung von etlichen büchern aus seinem nachlass
Ferenc Postma repucavi morte nihil certius, ejus verő horá et momento nihil incertius esse, ideoque ne intestatus morerer ex liberó et pleno animi proposito (judicii bene potens et memoriae, quamvis corpore debilis) Hoc meum Testamentum ordinavi et condidi, ordinoque et condo, volens, ut illud omnino et inviolabiliter effectum sortiatur et obtineat, si non tanquam Testamentum solenne, ad minimum tanquam Codicillus, donatio causa mortis, vei alia aliqua ultima voluntas minores solennitates requirens, prout hoc secundum jura vel etiam iuxta hujus re- gionis consuetudines et statuta optime executioni mandari poterit, cujus rei curam Dilectis- simis meis Popularibus D[omi]no Gregorio Nemethi et D[omi]no Andreae Liskai cum bono Ipsorum consensu impono: Decrescetque infractori hujus portio ipsi relicta, accrescetque benevolentibus observatoribus. Primo igitur Animam meam Clementissimo nostro Salvatori, meumque Corpus, post illorum separationem, more Christiano terrae commendo. Exinde procedens ad Dispositio- nem meorum temporalium bonorum Haeredem instituo Illustrem Scholam Sáros Patakinam, eidemque specialiter relinquo domum meam in libera ac regiá Űrbe Cassoviensi sitám, cui ab una parte Generosus Dominus Stephanus Ibraniji vicinus existit, ab altera murus civitatis proximus est, quamque ä matre mea Nehez Margareta in Haereditatem accepi. [196] Legata autem haecce sequentibus Personis et conditionibus relinquo. Legoque Alumnis dic- tae Scholae Patakinae omnes meos Libros, qui in Patria, Belgio, et Anglia extant; voloque et peto, ut dicti Alumni Johannem Matthiae Cothurnarij filium, meum consanguineum, in tutelam recipiant et sustentent donee adoleverit, idque hac cum conditione, si ille Johannes in vivis sit et Scholam frequentet. Porro ego Testator lego D[omi]no Johanni Gönczi, Pastori Ecclesiae Tokaianae, Petasum cum penicillo; D[omi]no Michaeli Czeh speculum unum cum novem cochlearibus Angli- canis et thecä lagenariä, et D[omi]no Andreae Gönczi, Arcis Tokaiensis Provisori, speculum unum cum novem cochlearibus Anglicanis. In honestam meam sepulturam et exequias relinquo quadraginta Daleros Imperiales. Ex residua pecunia omnibus meis Creditoribus satis fiet. Vestes meae, nempe pallia duo, unus Thorax, unaque bracca, vendentur et pretium inde redactum, ut et reliqui mei nummi, convertentur in usum hie specificandum, nimirum in aerarium hujus Academiae Frisicae conferentur decern Imperiales, qui in usum Exulum pauperum erogabuntur; Orphanotrophio Franequerano quatuor Imperiales tradentur; D[o- min]us Gregorius Nemethi supra memoratus sibi habebit sex Imperiales cum cultello meo Anglicano; Et D[omin]us Andraeas Liskay novem Imperiales. Reliquis novem Popularibus meis, qui impraesentiarum Franequerae studiorum gratia commorantur singulis do dono- que Imperialem; Meaeque hospitae Annae duos Imperiales. Quodsi autem mei nummi, qui praesentes sunt, nec non vestium suprarelatarum pretium non sufficiet hisce solvendis, turn explebuntur istá legata ex pecuniis, quas quamprimum et proxime ex Patria exspecto. Caete- ros meos nummos omnes, qui supererunt, in usum Scholae Sáros Patakinae, quam haeredem feci, constituentur. Ementurque Libri, praestantissimi tot, quot mea area, quae hie mecum est, capere potest, eique una cum reliquis Libris meis indictae Illustris Scholae Sáros Patakinae Bibliothecam deferentur. Haec est mea voluntas ultima, quam omnimode observari volo, addoque maledictionis poenam in eum vel eos, qui saepius memoratam Illustrem Scholam Sáros Patakinam, ipsiusque Alumnos, tarn quoad haereditatem, quam quoad Legata relicta, 156 Sárospataki Füzetek 21, 2017-2