Sárospataki Füzetek 17. (2013)

2013 / 3. szám - TANULMÁNYOK - Pótor János: A jeruzsálemi szeretet-közösség megalakulása - ókori közösségi minták, példák

Warum der ungarische Student Thomas Gyarmati... Quoniam Curiae Frisiae ex confessione Thomae Gyarmati Ungari, captivi, satis apparuit, quod captivus praeterito mense Octobri venerit Franequeram, quod captivus tempore sui adventus penes se habuit nihil vel parum pecuniae, quod captivus de nocte inter diem quartum et quintum mensis Novembris exivit ex aedibus hospitae, quod captivus pollicitus erat se hospitam expergefacturum circa tertiam matutinam, ut illa se ad lavandum accingeret, quod captivus intra factam /Fol. 55 recto:/ hospitae promissionem de expergefactione ad lavandum inter horam nonam et decimam exivit ex hospitio, hospita non promonita de exitu, et absque alicuius invitatione, quod captivus hora quinta matutina domum reversus, et ad pulsationem intromissus est, quod falso coram Senatu Academico affirmavit, se eadem nocte fuisse apud viduam quandam Pietertie Martens dictam, et habitantem e regione Academiae, quod captivus audivit ex populari suo, quod ex quadam capsa, in aedibus Elisabethae Pontanae, ablata sunt omnia vestimenta muliebria, et ornamenta annuli aurei, argentum fabrefactum, reliquaque bona specifice descripta in scedula impressa, quod captivus, ambulans in moenibus Franequeranis, observavit quendam hominem congerendo occupatum circa foramen quoddam, et inde paulo post exeuntem, quod captivus cogitans aliquid ibi esse absconditum, circa coenae tempus reversus est, quod captivus eodem foramine abstulit saccum, quo res furtivae continebantur, eumque in secessu quodam vicino juxta vallum deposuit et celavit, quod captivus postea e sacco abstulit quaedam vasa argentea, et post profectionem Am- stelodamensem etiam reliqua bona, quod bona illa a captivo in cista sunt occultata, quod bona illa etiam fuerunt reperta in cista captivi, his solummodo exceptis, quorum nominibus in scedula lineae Sárospataki Füzetek 17. évfolyam 2013 I 3 57

Next

/
Thumbnails
Contents