Sárospataki Füzetek 13. (2009)
2009 / 3. szám - KÖZLEMÉNYEK - Postma Ferenc - Bozzay Réka: Die Briefe von Stephanus Bányai (1711-1767) an Prof. Ludovicus Casparus Valckenaer in Franeker, 1742-1760
Die Briefe von Stephanus Bányai an Prof. Ludovicus Casparus Valckenaer in Franeker nato silentio meo nonnihil refrixisse existimas: perii funditus, et, vel me iudice, in caveam vulgi includar, oportet. At enim, DEUS mihi testis est, quam saepissime, quoties secreti licentiam nanciscor, tota cogitatione eaque iucundissima in TE feror, imagineque TUA raepraesentata, humanitatem, atque incredibilem TUUM in me favorem exosculor, TEque, literarum omnisque doctrinae maximos inter Statores admiror, virtutesque, quas in TE collocavit Summus DEUS, colo. Immo, cum Szatmariis Collegis meis carissimis“'2 TUO pariter Nomini deditissimis, otium nacti, commemoratione crebra TUI et Magni Venema, nosmet oblectamus. Sed, fallor, aut rationem silentii sine precatore TIBI // probare possum. Nam, cur febriculosa scriptione, inaniis, et meris officiosis verbis curas TUAS melioribus literis et rebus dicatas interpellem? Hoc, verecundiae non est nostrae, quam, TIBI debemus. Accedit, quod, publicis privatisque malis nostris ingemiscentes, obliti nostri, vix mutire audemus, sortem nostram miserati, inminens malum praevidemus, providere non possumus. Ereptae iam nobis plures Scholae penitus, ut Jaurinensis, Papensis, Szatmariensis, plures ad Grammaticam usque reductae. Ut nihil de Ecclesiis dicam. Quid nobis brevi inpendeat, cum, cogitatione praecipimus, tum languemus, et velut semimortui sine motu, sine vita iacemus, nec digni quidquam in publicum efferre licet. Nostris, qui ad VOS iam rariores commeant, a nobis discedentibus, saepe Posonii plures menses, dum // literas liberi commeatus accipiunt, exspectandum est, nec ad nos tandem redeunt. Sed non licet pluribus. Ex iis, qui iam Franequeram, indultu Augustae Reginae Apo- stolicae Dominae Nostrae Clementissimae,43 TE potissimum et Venemam, absit invidia verbo, cognoscendi ac admirandi causa festinant, sunt aliquot egregii iuvenes bonae mentis, ut Iosephus Köwer,44 Steph. Kaptzi,45 Sam. Miklosch46 et alii pauci, quorum frugem TU ipse pericli42 Siehe oben (Fußnote 34: Michael Szathmári, und Fußnote 41: Paullus Szathmári). 43 Den Titel "Regina Apostolica" führte Maria Theresia seit 1758. Siehe dazu: Bucsay, Band II, S. 19. 44 Josephus Köwer [Kövér József] wurde am 13. September 1746 Student in Sárospatak, siehe dazu: Hörcsik 1998, S. 264. Weiteres zu Köwer siehe: Bozzay-Ladányi, Nr. 1081. Er immatrikulierte sich in Franeker am 21.04.1760 [AStF, S. 361, Nr. 13055] zusammen mit Stephanus Kaptzi (siehe unten). 43 Stephanus Kaptzi [Kaptzi István] wurde am 18. Dezember 1747 Student in Sárospatak, siehe dazu: Hörcsik 1998, S. 264. Weiteres zu Kaptzi siehe: Bozzay-Ladányi, Nr. 1080. Er immatrikulierte sich in Franeker am 21.04.1760 [AStF, S. 361, Nr. 13056] zusammen mit Josephus Köwer (siehe oben). 46 Samuel Miklosch [Miklós Sámuel] wurde am 28. September 1744 Student in Sárospatak, siehe dazu: Hörcsik 1998, S. 261. Weiteres zu Miklosch siehe: BozzaySáriispalaki Füzelek 161