Borsy Károly: A pécsi nyomdászat kezdetei (Pécs, 1973)

Dokumentumok

1773. febr. 5. Engel János József nyomdai privilégiumlevele Nos Maria Theresia Dei Gratia Romanorum Imperatrix Vidua, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae. Sclavoniaeque & Regina Apostolica, Archi-Dux Austriae. Dux Burgundiáé. Magna Princeps Transylvaniae. Dux Mediolani, Mantuae, Parmae. Comes Habspurgi. Flandriáé, Tyrolis & Vidua Dux Lotharingiae et Barri, Magna Dux Hetruriae & Memoriae commendamus Tenore praesentium Significantes, quibus expedit universis; Quod Nos cum ad demissam Fidelis nostri IOSEPHI ENGEFF. Sodalis Typographi Supplicationem, nostra propterea Majestati factam, tum vero ex eo. quod Fidelium Subditorum nostrorum commodis benigne Simul ac Materne prospicere cupiamus: Id Eidem IOSEPHO ENGEFF de Caesareo-Regiae Potestatis nostrae Plenitudine et Gratia Speciali clementer annuendum, et conceden­dum esse duximus, ut Idem pro communi Fidelium nostrorum Regnicolarum Usu ac Utilitate in Episcopali Civitate Quinque-Ecclesiesi (sic!) Comitatur Baranyensi adjacente Typographiam erigere, ac ibidem cujuscunque generis Fibros imprimere, eosdemque distrahere, ac eum in finem Socios Servare, Tyrones Suscipere. Eosdemque instruere ac pro more emancipare possit ac valeat. Ita tamen, et ea cum Conditione ut Idem IOSEPHUS ENGEFF primum quidem cultiori Typo se providere, et demum cuncta Typis a se mandanda Revisioni, Censurae, et Approbationi Consilii nostri regii Locumtenentialis praevie submittere evoluto autem Singulo Semestri quorumvis Librorum aliorumque operum a se impressorum Tria Exemplaria praeattacto Concilio nostro Locumtenentiali Regio transmittere debeat; alioqui praesentem Gratiam et benignum Indultum nostrum Eidem minime volumus suffragari. Imo concedimus, et annuimus praesentium per Vigorem. Quocirco Vobis cuiuscunque status. Gradus, Conditionis, et Praeeminentiae Fidelibus subditis nostris, specialiter Comitatui Baranyensi harum serie firmiter praecipientes committimus, et mandamus, quatenus toties nominatum IOSEPHUM ENGELL in Typographia Exercitio publice, vel privatim nullatenus turbare, impedire, molestare, et prohibere praesumatis. Sed Ipsum hac benigna Gratia, et Annuentia. Ei modo praevio concessa libere, secure, et absque omni Damno, Molestia et Impedimento uti. frui. et gaudere permittere ac per Eos, quorum interest, permitti facere modis omnibus debeatis ac teneamini. Harum nostrarum secreto Sigillo nostro, quo, ut Regina Hungáriáé Apostolica utimur, impendenti communitarum Vigore et Testimonio Literarum, quas post earum Lecturam semper reddi volumus et jubemus praesentanti. Datum per Manus Fidelis nostri Nobis sincere Dilecti Spectabilis ac Magnifici Comitis Francisci Eszter­­ház\ de Galantha. Perpetui in Frakno, Aurei Velleris, et una Insignis Ordinis Sancti Stephani Regis Apostoliéi Magnae Crucis Equitis, Comitatus Mossoniensis Supremi Comitis, Camerarii item, et consiliari nostri Actualis Intimi, nec non per antelarum nostrum Hungáriáé Regnum Aulae nostra, prout et praefati Insignis 133

Next

/
Thumbnails
Contents