Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)
VII. Szabó Mihály, 1634
beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 84 2020. 11. 18. 7:06:50 Átírás ■ Transcription ■ Транскрипція Nos Ferdinandus secundus Dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Moraviae, dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, Wierthembergae et Thekae, princeps Sveviae, comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kyburgi et Goritiae, landtgravius Alsatiae, marchio Sacri Romani Imperii supra Anasum, Burgoviae ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclavonicae, Portus Naonis et Salinarum etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri agilis MICHAELIS SZABO, quae ipse Sacrae primum regni nostri Hungariae Coronae et deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate fideliter exhibuit et impendit ac imposterum quoque se exhibere et impendere velle pollicetur; cum igitur ob id, tum vero ex gratia et munificentia nostra regia (qua quosque de nobis ac republica Christiana benemeritos virtutisque colendae studiosos, antecessorum nostrorum divorum quondam Hungariae regum exemplo prosequi eisque certa virtutum suarum monimenta, quae ad maiora quoque praestanda eos incitare possent decernere consuevimus) eundem itaque Michaelem Szabo simul cum consorte eiusdem Agatha Keöreösy ac filiis Andrea er Stephano, item filia Elizabetha suis e statu et conditione ignobili, in qua hactenus perstitisse dicuntur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali eximentes, in coetum et numerum verorum et indubitatorum regni nostri Hungariae partiumque eidem annexarum nobilium duximus cooptandum, annumerandos et adscribendos, annuentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris et perpetuis semper temporibus omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, iuribus, privilegiis, praerogativis et immunitatibus, quibus caeteri veri, antiqui et indubitati regni nostri Hungariae partiumque eidem annexarum nobiles hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere possint ac valeant haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium veraeque et indubitate nobilitatis signum haec arma seu nobilitatis insignia, scutum videlicet militare erectum coelestini coloris fundum illius viridi campo occupante, in quo integer aureus gryphus divaricatis posterioribus pedibus et cauda inter pedes reflexa erecte stare ac expansis alis oreque patulo et lingua exerta effigiatus, anterori sinistro pede ad rapiendum protenso, dextro autem nudam frameam vibrare inque dextram scuti partem conversus esse cernitur, scuto incumbentem galeam militarem craticulatam sive apertam regio diademate, alterum aureum gryphum mediotenus eminentem, alioquin inferiori similem proferente ornatam, a summi[tate] vero sive cono galeae laciniis seu lemniscis hinc flavis et coeruleis, illinc vero candidis et rubris in scuti 84