Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

II. Hárfás, másként Bonyhay János, 1614

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 46 2020. 11. 18. 7:06:21 Átírás ■ Transcription ■ Транскрипція Nos Matthias Dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Moraviae, dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, Vierthembergae et Thekae, princeps Sueviae, comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kyburgi et Goritiae, landgravius Alsatiae, marchio Sacri Romani Imperii supra Anasum, Burgoviae ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclavonicae, Portus Naonis et Salinarum, memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humilimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri agilis JOANNIS HÁRFFÁS aliter BONIHAY, quae ipse Sacrae primum regni nostri Hungariae Coronae et deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate fideliter et constanter exhibuisse et impendisse ac in futurum quoque pari fide et constantia exhibere et impendere velle dicitur; cum igitur ob hoc, tum vero ex gratia et munificentia nostra caesarea et regia (qua quosque de nobis et republica Christiana benemeritos ac virtutis colendae studiosos antecessorum nostrorum divorum quondam Hungariae regum exemplo prosequi, eisque certa virtutum suarum monumenta, quae ad maiora quoque praestanda eos incitare possent decernere consuevimus) eundem igitur Joannem Hárffás aliter Bonihay ac per eum fratrem carnalem Martinum Bonihay de statu et conditione civili atque ignobili, in qua hactenus perstitisse dicuntur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali exemptos in coetum, numerum et ordinem verorum et indubitatorum regni nostri Hungariae partiumque ei annexarum nobilium duximus aggregandos, annumerandos et adscribendos, annuentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris et perpetuis semper temporibus, omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, privilegiis et libertatibus, iuribus, praerogativis et immunitatibus, quibus coeteri veri et indubitati regni nostri Hungariae partiumque ei annexarum nobiles hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere possint, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium veraeque nobilitatis signum haec arma sive nobilitatis insignia, scutum videlicet militare erectum coelestini coloris, in cuius fundo viridis campus stratus89 ac in eo lira Davidica erecte collocata, inque dextro scuti angulo superiori luna bicornis, sinistro vero stella aureae micare conspiciuntur, scuto incumbentem galeam militarem clausam regio diademate, dimidium leonem ore hianti, lingua rubicunda exerta, caudaque supra dorsum reflexa, levo pede anteriori ad rapiendum protenso, dextro vero framea Hungarica seu scimitarra vibrare visitur, a summitate vero sive 89 A miniatúrán ninc s pázsit, a hárfa lebeg. ■ There is no Field Vert in the miniature, the harp appears floating in the air. ■ У мініатюрі немає зеленого поля, арфа ширяє в повітрі. 46

Next

/
Thumbnails
Contents