Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

XXV. Pap János, 1720

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 229 2020. 11. 18. 7:08:42 haec arma seu nobilitatis insignia, scutum videlicet militare erectum caerulei coloris, fundum illius viridi campo208 interoccupante, in cuius meditullio aurea corona locata esse, ac illi candida columba virentem olivae ramusculum rostro stringens, alasque expansas et quasi ad volandum dispositas habens, insidere et ad dextram scuti oram conversa conspicitur, scuto demum incumbentem galeam militarem craticulatam seu adapertam regio diademate, brachium humanum cataphractura indutum nudam frameam tenens, proferente ornatam, a summitate vero sive cono galeae laciniis seu lemniscis, hinc candidis et rubris, illinc vero flavis et caeruleis,209 in scuti extremitates sese placide diffundentibus, illudque ipsum decenter ac venuste exornantibus (quemadmodum haec omnia in principio seu capite praesentium literarum nostrarum pictoris edocta manu ac propriis et genuinis suis coloribus clarius depicta, lucidius ob oculos intuentium posita conspicerentur) eidem Joanni Pap ac per eum suprafatae Christinae Taubriech, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis Dei beneficio nascituris danda duximus et conferenda, decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris et perpetuis semper temporibus eadem arma sive nobilitatis insignia more aliorum verorum, antiquorum et indubitatorum praefati regni nostri Hungariae partiumque eidem annexarum nobilium sub iisdem iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus iidem natura vel antiqua consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque 208 Az in possessione Nagy Musaj szavakat más tintával, később írták be. ■ The words in possessione Nagy Musaj were written later, with a different ink. ■ Слова in possessione Nagy Musaj були написані пізніше, іншими чорнилами. 209 A miniatúrán fel vannak cserélve a jobb-és baloldali sisaktakarók. ■ On the miniature the dexter and sinister mantlings are inverted. ■ На мініатюрі правий та лівий намети поміняні місцями. et gaudent, ubique in praeliis, certaminibus, pugnis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis ac aliis omnibus et singulis ac quibusvis militaribus et nobilitaribus exercitiis, necnon sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexillis, clypeis, tentoriis, domibus et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae, verae, syncerae, vetustae et indubitatae nobilitatis titulo (quo eos ab omnibus cuiuscunque status, gradus, dignitatis, honoris et praeeminentiae hominibus insignitos et ornatos dici, nominari, haberi ac reputari volumus et mandamus) ferre, gestare ac illis in aevum uti, frui et gaudere possint ac valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universi valeant atque possint, imo nobilitamus, damus, conferimus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras privilegiales secreto maiori sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communitas eidem Joanni Pap ac per eum repetitae Christinae Taubriech conthorali, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis Dei beneficio nascituris gratiose dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis syncere dilecti spectabilis ac magnifici comitis Nicolai Illesházy de eadem, haereditarii in Trenchin, eiusdemque et Lyptoviensis comitatuum perpetui supremi comitis, actualis intimi consiliarii nostri et per dictum regnum nostrum Hungariae aulae nostrae cancellarii, in archiducali civitate nostra Vienna Austriae, die vigesima nona mensis Aprilis, anno Domini millesimo septingentesimo vigesimo, regnorum nostrorum Romani nono, Hispaniarum decimo septimo, Hungariae vero, 229

Next

/
Thumbnails
Contents