Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

XVIII. Rubént Tamás, 1665

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 173 2020. 11. 18. 7:07:53 rubris, in scuti extremitates sese passim diffundentibus scutumque ipsum decenter exornantibus (quemadmodum haec omnia in principio seu capite praesentium literarum nostrarum pictoris edocta manu et artificio propriis ac genuinis suis coloribus clarius depicta et ob oculos intuentium posita esse conspiciuntur) eidem Thomae Rubént, ac per ipsum suprafatis personis, ipsarumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus et conferenda, decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris et perpetuis semper temporibus eadem arma seu nobilitatis insignia more aliorum verorum et indubitatorum memorati regni nostri Hungariae et partium ei subiectarum nobilium sub iisdem iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus coeteri veri, antiqui et indubitati eiusdem regni nostri Hungariae partiumque ei subiectarum nobiles natura aut antiqua consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, ubique in praeliis, certaminibus, pugnis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis ac aliis omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis militaribus et nobilitaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexillis, clypeis, tentoriis, domibus et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae, verae, syncerae et indubitatae nobilitatis titulo (quo eos ab omnibus cuiuscunque conditionis, status, dignitatis, honoris et praeeminentiae existunt homines, insignitos ac ornatos dici, nominari, haberive ac reputari volumus et mandamus) ferre et gestare, illisque in aevum uti, frui et gaudere possint et valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint, imo nobilitamus, damus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras privilegiales secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impedenti168 communitas eidem itaque Thomae Rubént, ac per eum supra recensitis personis, ipsarumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis iam natis et nascituris gratiose dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis syncere dilecti reverendissimi in Christo patris, domini Georgii Szelepcheny Colocensis et Bacziensis ecclesiarum canonice unitarum archiepiscopi, administratoris episcopatus Nittriensis, locorumque et comitatuum eorundem supremi ac perpetui comitis, consiliarii nostri intimi ac aulae nostrae per dictum regnum nostrum Hungariae aulae nostrae169 cancellarii, in civitate nostra Vienna Austriae, die quarta mensis Decembris, anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo quinto, regnorum nostrorum Romani octavo, Hungariae et reliquorum undecimo,170 reverendissimis et venerabilibus in Christo patribus ac dominis Georgio Lippay de Zombor metropolitanae Strigoniensis et dicto altero Georgio Szelepchény Colocensis et Bacziensis ecclesiarum canonice unitarum archiepiscopis, Thoma Pálffy ab Erdeod electo Agriensis, Petro Petretich Zagrabiensis, praenominato Georgio Szelepchény administratore Nittriensis, Georgio Bársony electo Varadiensis, itidem Georgio Szechény electo Jauriensis, Francisco 168Recte: impendenti 169Az aulae nostrae szavak az írnok hibája folytán kétszer szerepelnek a mondatban. ■ The words aulae nostrae figure twice in the sentence due to the scribe’s mistake. ■ Слова aulae nostrae фігурують у реченні двічі через помилку писаря. 170Itt kimaradt a datáció szövegéből a Lipót király csehországi uralkodására vonatkozó rész (Bohemiae vero anno decimo). ■ The part of the datation about the Bohemian reign of King Leopold is missing (Bohemiae vero anno decimo). ■ У датації відсутня згадка про чеське правління короля Леопольда (Bohemiae vero anno decimo). 173

Next

/
Thumbnails
Contents