Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

XIII. Miskolczy István, 1651

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 132 2020. 11. 18. 7:07:22 Átírás ■ Transcription ■ Транскрипція Nos Ferdinandus tertius Dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniaeque129 rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Moraviae, dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, Wierthembergae et Thekae, princeps Sueviae, comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kiburgi et Goritiae, landtgravius Alsatiae, marchio Sacri Romani Imperii supra Anasum, Burgoviae ac superioris130 Lusatiae, dominus marchiae Sclavonicae, Portus Naonis et Salinarum etc., memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero attent[is et cons]ideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri STEPHANI MISKOLCZY, quae ipse Sacrae primum regni nostri Hungariae Coronae et deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate fideliter et constanter exhibuit et impendit 129Itt egy egész sor hiányzik az intitulációból: Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque etc. A Sclavoniaeque szó végén lévő -que kötőszó azért szerepel ott, mert az oklevélben Szlavónia a felsorolás utolsó tagja, de ez, mint láthatjuk, tévedés volt, hiszen még hat további országot fel kellett volna sorolni. ■ A whole line is omitted from the intitulation: Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque etc. The conjunction -que at the end of the word Sclavoniaeque stands there, because in this charter Slavonia is the last member of the enumeration of the titles of the king, but that is a mistake, since six more countries should have been listed. ■ Цілий рядок є відсутний з інтитуляції: Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque etc. Союз -que в кінці слова Sclavoniaeque стоїть там, тому що в цій грамоті Славонія є останнім членом перерахування титулів короля, але це помилка, або повинні були бути перераховані ще шість країн. 130Alsó-Lausitz kimaradt a felsorolásból. ■ Lower Lusatia has been omitted in the list. ■ Нижня Лужиця пропущена у переліку. ac in futurum quoque pari fidelitatis constantia se exhibiturum et impensurum pollicetur; cum igitur ob id, tum vero ex gratia et munificentia nostra regia (qua quosque de nobis et republica Christiana131 benemeritos acvirtutis colendaestudiosos, antecessorum nostrorum divorum quondam Hungariae regum exemplo prosequi eisque certa virtutum suarum monumenta, quae ad maiora quaeque praestanda eos incitare possent decernere consuevimus) eundem itaque Stephanum Miskolczy ipsiusque haeredes et posteritates utriusquesexus universas estatu etconditioneignobili, in qua hactenus perstitisse dicitur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali eximentes, in caetum ac numerum verorum, antiquorum et indubitatorum regni nostri Hungariae et partium ei annexarum nobilium duximus annumerandum, cooptandum et adscribendum, annuentes ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipse a modo imposterum futuris et perpetuis semper temporibus omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, privilegiis, libertatibus, iuribus, praerogativis et immunitatibus, quibus caeteri veri, antiqui et indubitati regni nostri Hungariae et partium ei annexarum nobiles hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere possit et valeat132 haeredesque et posteritates ipsius utriusque sexus universi valeant atque possint. 131Írva: Xstiana ■ Written: Xstiana ■ Написане: Xstiana 132Itt következetlenül szerepelnek az egyes és többes számú igealakok. ■ The singular and plural forms of verbs are used inconsistently here. ■ Однини і множини дієслів використовуються тут непослідовно. 132

Next

/
Thumbnails
Contents