Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

XII. kecskeméti Bornemisza András, 1650

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 124 2020. 11. 18. 7:07:16 Átírás ■ Transcription ■ Транскрипція Nos Ferdinandus tertius Dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Moraviae, dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, W[irthemb]ergae et Thekae, princeps Sueviae, comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kyburgi et Goritiae, landtgravius Alsatiae, marchio Sacri Romani Imperii supra Anasum, Burgoviae ac utriusque Lusatiae, dominus marchiae Sclavonicae, Portus Naonis et Salinarum etc., memoriae commendamus tenore tenore123 praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri ANDREAE BORNEMISZA DE KECHKEMETH,124 quae ipse Sacrae primum regni nostri Hungariae Coronae et deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate fideliter exhibuit et impendit ac sese imposterum quoque exhibere et impendere velle pollicetur; cum igitur ob id, tum vero ex gratia et munificentia nostra regia (qua quosque de nobis et republica Christiana benemeritos virtutisque colendae studiosos, antecessorum nostrorum divorum quondam Hungariae regum exemplo prosequi 123A tenore szót véletlenül kétszer írta le egymás után az írnok. ■ The scribe accidentally wrote the word tenore twice. ■ Писар випадково написав слово tenore двічі. 124Kecskemét város, ma Bács-Kiskun megye, Kecskeméti járás. ■ Kecskemét, today a city in Bács-Kiskun County, District of Kecskemét. ■ Кечкемет, нині місто в Бач-Кішкунській області, у Кечкеметському районі. eisque certa virtutum suarum monumenta, quae ad maiora quaeque praestanda eos incitare possent decernere consuevimus) eundem itaque Andream Bornemisza ac per ipsum consortem Catharinam Huszthy necnon Stephanum, Andream, Martinum et Joannem filios suos e statu et conditione ignobili, in qua hactenus perstitisse dicuntur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali eximentes, in coetum et numeru[m vero]rum atque indubitatorum regni nostri Hungariae partiumque ei subiectarum nobilium duximus cooptandum, annumerandos et adscribendos, annuentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato conceden[tes, ut ipsi a] modo imposterum futuris et perpetuis semper temporibus omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, privilegiis, libertatibus, iuribus, praerogativis et immunitatibus, quibus coeteri veri, anti[qui et indubitati regni] nostri Hungariae et partium ei annexarum nobiles hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere possint ac valeant h[aeredesque et posteritates ipsorum] utriusque sexus universi valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ip[sos] exhibitae gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium veraeque et indubitatae nobilitatis signum haec arma seu nobilitatis insignia, scutum [videlicet militare erectum ru]bri coloris, fundum eius viridi monticulo125 occupante, 125A miniatúrán dom b helyett hármasdomb látható. ■ On the miniature a Trimount is depicted instead of a Mount. ■ На мініатюрі замість пагорба зображено тригорб. 124

Next

/
Thumbnails
Contents