Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

IX. Karmacsy Tamás, 1636

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 100 2020. 11. 18. 7:07:01 Átírás ■ Transcription ■ Транскрипція Nos Ferdinandus secundus Dei gratia electus [Ro]manorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Gallitiae, L[odomeriae], Cumaniae, Bulgariaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Moraviae, dux Lu[cemburgae ac superioris et] inferioris Silesiae, Wierthembergae et Thekae, princeps Sueviae, comes Habspurgi, Tyro[lis], Ferreti, Kyburgi et Goritiae, landtgravius Alsatiae, marchio Sacri Romani Imperii [supra Anasum], Burgoviae ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclavonicae, Portus Naonis et Salinarum etc., memoriae commendamus tenore praesentium signifi[cantes quibus expedit uni]versis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humilimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fi[delibus servitiis fidelis] nostri THOMAE KARMACZY, quae ipse Sacrae primum regni nostri Hungariae Coron[ae ac dein]de maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate fideliter exhibuit et impendit [ac imposterum qu]oque se exhibere et impendere velle pollicetur; cum igitur ob id, tum vero ex gratia et munificentia nostra regia (qua quosque de nobis ac republica Christiana benemeritos virt[utis cole]ndae studiosos, antecessorum nostrorum divorum quondam Hungariae regum exemplo pros[equi eisque certa] virtutum suarum monimenta, quae ad maiora quaeque praest[and] a eos incitare [possint decer]nere consuevimus) eundem itaque Thomam Karmaczy ac per ipsum Paulum, Thom[am, Joa]nnem et Stephanum filios necnon Stephanum Bedo filium Michaelem110 suos, e st[atu et conditi]one ignobili, in qua hactenus perstitisse dicuntur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et g[rati]a [spe] ciali eximentes, in coetum et numerum verorum et indubitatorum regni nostri Hu[ngariae partiu]mque ei annexarum nobilium duximus cooptandum, annumerandos et adscribendos, annuentes et [ex] certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum fut[uris et perpetuis] semper temporibus omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, privilegiis, iuribus, libertatibus, [praeroga]tivis et immunitatibus, quibus caeteri veri, antiqui et indubitati regni nostri Hung[ariae partium] que ei annexarum nobiles hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere possint ac valeant haeredesque et posteritates ipsorum [utrius]que s[exus] universae valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiae [ac] liberalitatis testimonium veraeque et indubitatae nobilitatis 110A Mihály név utól agos beírásnak tűnik, mégis, eredetileg is ez állhatott itt, mivel az egy évvel későbbi kihirdetési záradékban is szerepel ez a személy. Elképzelhető, hogy Bedő Mihály fia Istvánról van szó (Stephano Bedo filio Michaelis). A suos szó előtt hiányzik a rokonsági fok megjelölése. ■ The name Mihály appears to be a later addition in the text, but this had to be the original wording, because the same person is mentioned in the publication clause a year later. It is possible, that this is István, son of Mihály Bedő (Stephano Bedo filio Michaelis). Before the word suos the indication of kinship is absent. ■ Ім’я Міхай, мабуть, було вписано пізніше, а втім, це повинно було бути початкове формулювання, тому що одна й та сама особа згадується в клаузулі про оприлюднення роком пізніше. Можливо, що це Іштван, син Міхая Бедьо (Stephano Bedo filio Michaelis). Перед словом suos відсутнє визначення ступеня споріднення. 100

Next

/
Thumbnails
Contents