Balogh István: Középkori oklevelek a Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltárban 1300–1525 - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 21. (Nyíregyháza, 2000)
Oklevelek
perdicioni, destruccioni, depopulacioni, concremacioni infidelium nostrorum propter nos relinquentes, ex quorum propinquis et familiaribus ministris nonnullis post infmita dampna rerum tempore Kopaz et Beke filiorum Thome infidelium nostrorum tetris carceribus inclusi, tormentis afflicti, membris atrociter mutillati, verbera quamplurima et ludibria experti nonnulli eciam ex eisdem pro fidelitatibus memoratorum filiorum Briccii, quibus nobis assidue nitebantur complacere, detestabiliter frenis nexibus astricti alii in ore gladii puta de ministris et famulís ac iobagionibus eorundem numero quinquaginta très saltim ad eandem Bathor miserabiliter occisi sunt. Hi sunt, qui evangelice fluenta doctrine et nostram regiam sequentes maiestatem abnegaverunt semet ipsos suos atque sua, non eos terruerunt mortis mine, non rerum dampna, non contenciones, non alie temptaciones, que humanam consueverunt fragilitatem ab incepto operacionis bono proposito revocare. Pridem specialiter cum adversus Matheum quondam palatinum exercitum 1 et expedicionem circa Kassam movissemus, dictus magister Iohannes filius Briccii ferociter inter ceteros se opponendo tunc ibi non sine laude memoria digna bellicosa virilitate dimicavit. Idem igitur cum quondam adversus filios Thome predictos vexillo nostre regie maiestatis erecto gentem nostram et exercitum nostrum transmisissemus circa Debrecen strennue dimicacionis officium in acie congresse gentis oppositus féliciter et valide gestans triumphavit Tercio eciam cum parti bus in Transilvanis Dousam 3 quondam wayuodam tandem palatinum contra Moyus filium Moyus infidelem tunc nostrum capitalem cum debito gentis apparatu inter ceteros principaliores suo lateri insistentes cum eodem ipsum magistrum Iohannem proficisci iussissemus, tunc similiter non sine laboriosi concertaminis laude severa ferociter, hostiliter dimicavit. Hie nempe simul cum aliis fratribus suis pro nobis generaliter ad omnia adversa se viriliter pro nobis et regno nostro opponens semper et indefesse servicia fidelitatem preclara laude digna extiterunt prosecuti. Que omnia speciali annotacione sermonum longum enarrare et presentibus inseri foret tediosum, ut sic crucem Domini tollentes nostram secuti extiterunt maiestatem. Eque dignum itaque et iustum estimantes, ut magna magnis et digna dignis impendantur et immensos labores copiosa merces reficiat et restauret, ut ipsorum exemplo reliquos ad fidelitatis anthidotha accendamus, discant et ceteri sub principe gracioso devocius famulari. Vo lentes tarn meritoriis et gratuitis obsequiis eorundem nostre gracie occurrere donativo licet eorundem mérita longe et per amplius his maiora exigèrent tarnen ut in aliqualem recompensacionem eis paulisper respondeamus et respectu horum, que ipsis impendere peticionibus et supplicacionibus eorundem condescendentes debemus, nimia fuisse et esse reputantes memoratis domino Andrée episcopo, item magistris Iohanni, Lewkus et Nicoiao et per eosdem ipsorum heredibus heredumque suorum successoribus de gracia nostra regia special) et de plenitudine nostre regie potestatis ipsam prerogativam libertatis humiliter et devote a nobis petitam atque postulatam duximus admittendam, dandam et concedendam atque perpetuo conferendam, ut videlicet inter ceteras possessiones ipsorum prenominata possessio Bathor et per consequens hospites, iobagiones et populi ad eandem congregati et 1 exercicium Á1 " episcopatum A 1-3 M3-5 3 Derousam Á1-A3 M3-5