Szabolcs-Szatmár-Beregi levéltári évkönyv 13. (Nyíregyháza, 1999)

Helytörténeti tanulmányok - Nyírbátorról - Balogh István: A Báthori család négy oklevele (1330–1332)

concremationi infidelium nostrorum propter nos relinquendo, ex quorum propinquis et familiaribus, ministris nonnullis post infinita dampna re[rumque, tempore Kopaz et Beke quondam filiorum Thomae] infidelium nostrorum certis carceribus inclusi, tormentis afflicti, membris atrociter mutilati, verbera, quamplurima et ludibria experti, nonnulli ex eisdem pro fidelitatibus memora­torum filiorum Briccii, quibus nobis a[ssidue nitejbantur, complacere detestabiliter frenis, nexibus astricti, alii more gladii, puta de ministris et famulis et jobbagionibus eorundem numero quinquaginta tres saltem ad eandem Bathor miserabiliter occisi sunt. Hi sunt, qui evangelica fluenta doctrina, [et nostram regiam sequentes] majestatem abnegaverunt, semet ipsos suos, atque sua, non eos terruerunt mortis minae, non verum dampna, non contentiones, non aliae tentationes, que humanam consueverunt fragilitatem, ab incepto operationis bono proposito revocare. Pridem [specialiter cum adversus Matheum] quondam palatinum exercitum et expeditionem circa Kassam movissemus, dictus magister Johannes filius Briccii ferociter inter caeteros se opponendo tunc ibi [non sine] laude, memoria digna bellicosa virilitate dimicavit. Idem igitur cum quondam adversus filios Thomae praedictos [vexillo] nostrae regiae majestatis erecto, gentem nostram in episcopatum nostrum transmisissemus circa Debreczen strenuae dimicationis officium in acie congressi gentis oppositus feliciter et valide gestando triumphavit. Tertio etiam cum partibus in Transilvanis [Dousam quondam] vayvodam, tandem palatinum contra Moyus, filium Moyus infidelem [tunc] nostrum capitalem cum debito gentis apparatu inter caeteros principaliores suo lateri insistentes cum eodem [ipsum] magistrum Johannem proficisci jussisseremus, tunc similiter non sine laboriosi [certaminis] laude severa ferociter hostiliter dimicavit, hic nempe simulcum aliis fratribus suis pro nobis generaliter ad omnia adversa se viriliter pro nobis et regno nostro opponentes, semper [et indefesse servitia fidelita]tem praeclara laude digna extiterunt, consecuti, [quae omnia specijali annotatione sermonum longum enarrare et praesentibus inseri foret taediosum, ut sic crucem domini, tollentes nostram sequuti extiterunt majestatem aeque dignum, itaque [et justum existimantes, ut magna magnis et digna dignis impendantur, et immensos labores copiosa merces reficiat et restauret, ut ipsorum exemplo reliquos ad fidelitatis antidota accendamus dictant] et caeteri sub principe gratioso devotius famulari. Volentes tam meritoriis et gratuitis obsequiis eorundem nostrae gratiae ocurrere do[nativae, licet]eorundem merita longe et per amplius his [majora exigerentjtamen, ut in aliqualem recompensationem eis paulisper responde[remus] et respectu [horum quae] ipsis impendere petitionibus et supplicationibus eorundem condescendo debemus immunia fuisse et esse reputentes memo[ratis] domino Andreae episcopo, item magistris Johanni, [Lewkes et Nicolao] et per eosdem ipsorum heredibus, heredumque suorum successori[bus de gratia] nostra regia speciali et de plenitudine nostrae regiae potestatis ipsam praerogativam libertatis humiliter et devote a nobis petitam atque postulatum duximus admittendam, dandam et

Next

/
Thumbnails
Contents