Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

79 Clero adverterint, fideliter, et absque respectu personarum referre tenentur. Inprimis autem, si adversus quempiam Districtualium suo­rum sive incontinentiae, sive proclivitatis ad ebrietatem indicia de­texerint, servato primum fraternae correctionis ordine, monitis pri­vatis nihil proficientibus, Nos desuper informabunt, ut malo tempe­stive remedium adferri valeat. Experientia siquidem testis est, in­felices ejusmodi in principio statim serio commonitos, et correctos facilius se emendasse, eos vero, cum quibus dissimulanter actum fuit, induto semel vitiorum habitu, nunquam fere ad emendationem pertigisse, sed tandem in publica scandala cum magno sui, et to­tius ordinis clericalis dedecore prorupisse. — Perinde, si quos jurgia, et dissidia seminare adverterint, tales fraterne correptos, corrigere studeant; in irritum vero recidentibus iteratis monitis, de talium pro­tervia Nos fratribus cum justitia pacem posituros informent. 6- 0. Visitationem parochiarum Districtus sui quotannis semel peragent, eamque non perfunctoriam, deproperatam, et caeremonia­­lem, sed seriam, et exactam. Hac occasione fabricam ecclesiae, in­ternam ejus constitutionem, sacrae supellectilis statum, et conserva­tionem; item domus parochialis, aedificiorumque illi adnexorum, prout et scholarum statum inspicient; rationes ecclesiarum, et pi­arum fundationum revidebunt, et ex illis duplum extractum, ex his vero tabellas A, et B, annue conficiendas ad Officium nostrum dioe­­cesanum promovebunt. Pervestigabunt insuper, an aedificia ad be­neficium parochiale pertinentia e. g: molae, in bono statu conser­ventur? an horti, sylvae, tenutaque parochialia debite cultiventur? vel vero cum injuria successorum desolari, et sterilescere permit­tantur? Advertent porro, an, et quid contra Constitutiones dioece­­sanas seu per omissionem, seu per commissionem Curatorum quis­piam deliquerit? an Curati praescriptum divinorum ordinem accu­rate observent, institutiones catecheticas, pomeridianumque cultum divinum non negligant? num in sacramentorum administratione prom­pti, in aegris invisendis sint diligentes? s. viaticum praescripto modo cum reverentia, et decentia ad infirmos deferant? an proles ex mix­tis Matrimoniis genitas in principiis fidei catholicae instruant? num, et quam frequenter scholas adeant. Invigilabunt porro, nequis cu­ratorum ultra vires alieno se oneret aere, et siquid simile obser­varent, tempestive Nobis pro elargiendis congruis dispositionibus referent. Perlustrabunt matriculas, et protocolla parochialia, num baptisati, copulati, mortui, et ad fidem conversi iis diligenter inscri­bantur, item au historia parochiae rite ducatur? Tandem quidquid defectuum, errorum, et excessuum occasione hujus visitationis com­­pererint, Nobis conscientiose referent. 7- 0 Vice-Archidiaconi tenentur periodicas Relationes nostro Officio dioecesano praesentare, et quidem hoc ordine: I-o Mense

Next

/
Thumbnails
Contents