Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

55 evangélium diei lingua vernacula praelegere, illud exponere, et actus demum fidei, spei, et charitatis cum populo elicere obligetur. Quae sanctio nostra ut eo firmius observetur, volumus, ut non so­lum Parochi, sed etiam Ludi-Magistri, et Aeditui advenientibus Sa­cerdotibus eam declarent, atque ad efTectum deduci procurent. Et quoniam Apostolus vult, primum omnium fieri obsecra­tiones, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro Regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut sub eorum gubernio quietam, et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: 1. Tim. 2. v. 1. 2. cunctis Parochis, et Concionatoribus mandamus, quatenus post quemlibet s. sermo­nem pro felici Summi Pontificis Romani, et Ecclesiae statu, pro fe­lici s. Caesareae, et Regio-Apostolicae Majestatis Regimine, pro perenni Augustae Domus Austriacae prosperitate unum Pater, et Ave cum populo orent, atque eatenus populum moneant, ac edo­ceant. Porro circa festorum, ac dierum dominicorum celebrationem tum Rreve Apostolicuin Clementis XIV. 21. Aug. 1771. editum, tum benignas Ordinationes de hac publicatas omnibus Parochis, et pa­rochiarum Administratoribus in memoriam revocamus, ut earum po­pulum suum saepe commoneant, et secundum eas dierum sacrato­rum observantiam urgeant. Invigilent itaque inprimis, ut diebus festis, et dominicis nulli labores serviles a quoquam exerceantur: nullae nundinae in quocunque loco habeantur; exceptis tantum car­nibus, panibus, et necessariis esculentis, quorum etiam emtio, ac venditio nonnisi mane usque ad secundum pulsum, et quo minori poterit cum tumultu fiat. Sub divinis autem tam matutinis, quam pomeridianis nullas omnino etiam esculentorum nundinas, compo­tationes, saltus, lusus, aut ejusmodi res, quae populum a servitiis Dei abstraherent, admittant. Quare musicas, et saltationes iis tem­poribus, quibus solennitates nuptiarum ab Ecclesia vetantur, juxta generalem Ecclesiae legem prorsus prohibeant, aliis autem diebus, quibus nuptiae licitae sunt, mane penitus interdicant, et a meridie nonnisi post catechesim, et litanias absolutas concedant. Denique moneant, ut parochiam diebus festis, et dominicis congressus suos non celebrent, aut si celebraverint, a meridie absolutis omnibus de­votionibus servent; quatenus et ipsi etiam pomeridianis divinis in­teressé, et suis domesticis in hoc quoque genere praelucere va­leant. Quod si autem in observatione dierum festorum, et domi­nicorum quospiam defectus deprehenderint, neque viribus suis emen­dare potuerint, eos vel Nobis, et V. Consistorio nostro, vel com­petenti Magistratui, pro remedio detegant.

Next

/
Thumbnails
Contents