Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
FRANCISCUS SZENGZY, DEI, ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA EPISCOPUS SABARIENSIS, AA. LL. ET PHILOSOPHIAE DOCTOR. OMNIBUS DIOECESIS NOSTRAE PRAEPOSITIS, ABBATIBUS, CANONICIS, ARCHI-DIACONIS, VICE-ARCHI-DIACONIS, PAROCHIS, ET PAROCHIARUM ADMINISTRATORIBUS, CAPELLANIS, CONCIONATORIBUS, CONFESSARIIS, PRFSBYTERIS TAM SAECULARIBUS, QUAM REGULARIBUS, ATQUE UNIVERSO CLERO NOSTRO SALUTEM IN DOMINO SEMPITERNAM. Dominum ejusque veritatem absque ulla mutationis vicissitudine in aeternum manere fide tenentes, res humanas cum mundo contingente jugis mutationis processum subire observamus. Haec rerum humanarum sors deposcebat, ut Operis hujus alteram, eamque auctam procuraremus editionem. Praeclara quidem, et aeterna observantia digna est Instructio V. Cleri Sabariensis, quam Joannes Szily primus E- piscopus Sabariensis in aditu muneris, suis in grege Domini pascendo Adjutoribus tradidit, nobisque in perenne Spiritus A- postolici, quo Dioecesim administravit, testimonium reliquit. Cum tamen ea, quae, habito ad temporis illius adjuncta respectu, constituta fuere, mutatis adjunctis mutari oportuerit, recentibus vero indigentiis novas constitutiones deposci intellexerimus, ideo eandem Instructionem praesentibus