Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

51 Ctissirao minime educto pias preces ad Deum cum populo fundere studeant. Quod si ex peculiaribus fundationibus, et rationibus, qui­busdam in locis, aliis etiam anni temporibus exponere, aut proces­sionem quoque agere desideraverint, ejusmodi fundationes, et ra­tiones ad Nos perferant, quibus visis ea disposituri sumus, quae pro amplificando hujus sacramenti cultu, et augenda fidelium pietate magis expedientia fore judicaverimus. Cum ordo circa adorationem Sanctissimi pro Dioecesi consta­bilitus ad eum tendat finem; quatenus Jesus Christus in exposito Eucharistiae sacramento per dierum in se annue redeuntem circu­lum adoretur; ideo abusum adorationis diem in subsequam domi­nicam transferendi acriter perstringentes ordinamus: ut Curati ab adorationis die transferendo abstinentes, illi, qui pro suis parochiis statutus est, firmiter inhaereant. CAPUT IX. De Celebratione Missae Sacrificii. Si necessario fatemur, nullum aliud opus adeo sanctum, ac divinum a Christi fidelibus tractari posse, quam tremendum Missae sacrificium, quo vivifica illa Iloslta, qua Deo Patri re­conciliati sumus, in altari per Sacerdotes immolatur; satis ap­paret, omnem operam, et diligentiam in eo ponendam esse, ut, quanta maxima fieri potest, interiori cordis munditia, et puri­tate , atque exteriori devotionis, ac pietatis specie peragatur. Trid. Sess. 22. Decr. de Observ. et evitand. in celebr. Cum enim Christus ipse in Missa sub speciebus panis, et vini realiter, et substantialiter contineatur, ac idem sacrificium sit, quod Christus in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa: Trid. Sess. 22. c. 2. de Sacrif. Miss, accedentem ad altare Sacerdotem luminis instar orbem illustrantis animum splendescentem habere oportet, sicque puruin esse, ac si in ipsis coelis collocatus inter coelestes virtutes medius staret. ?. Chrys. L. 6. c. 4. de Sacerd. Qua­propter omnes Sacerdotes vehementer hortamur, et monemus, ut eam vitae innocentiam sequantur, qua digni sint quotidie ad sacri­ficandum. Caveant, ne unquam ad hoc mysterium pertractandum animo seu a passione occupato, seu a negotiis distracto accedant; verum ante illud mentem recolligant, et pia tanti operis considera­tione devotionem in se excitent. Praecipue vero conscientiam suam discutiant, num lethalis criminis sibi sint conscii: et si tales se ess e deprehenderint, absque praemissa confessione non celebrent; aut si

Next

/
Thumbnails
Contents