Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
44 t'APIJT VI. De Baptismo. Quam necessarius sit ad salutem Baptismus, ex institutione Christi apud Joan. c. 3. v. 5. dicentis: Xisi quia renatus fuerit ex aqua, et Spiritu s., non potest introire in regnum Dei, atque ex traditione, et definitione Ecclesiae, Trid. Sess. 7. can. 8. de Bapt. luculenter patet. Quapropter omnes Parochi fidelibus suis saepe proponant, Baptismum vel fluminis, vel flaminis, vel sanguinis, et Baptismum fluminis in re, vel in voto cuivis homini, seni, et infanti, capaci, et incapaci rationis, absolute, et necessitate medii necessarium esse, Trid. Sess. 6. c. 4. de Justificatione, et Baptismum flaminis non in solo Baptismi desiderio, sed in perfecta Dei charitate; Baptismum sanguinis in martyrio consistere; Baptismum vero fluminis aqua naturali confici. Atque hac de causa moneant, ut infantes suos, quo citius poterunt, ad baptisandum in ecclesiam deferant, vel si periculum vitae adesse cognoverint, domi per aliquem seu virum, seu mulierem, baptisandi peritum baptisari faciant. Doceant eos, quod materia remota hujus sacramenti ordinaria sit aqua per Sacerdotem benedicta; in casu autem necessitatis quaecumque aqua naturalis seu ex fontibus, seu fluviis, lacubus, aut pluviis sumpta sit licita, et valida; forma vero haec verba: Ego te baptiso in nomine Patris, et Filii, et Spiritus s. Arnen. Ideoque Parochi, et parochiarum Administratores in matre sua ecclesia^ fontem baptismalem e ritu Ecclesiae Sabbato s. et Sabbato ante Pentecosten benedicant, eumquc clausum, et mundum teneant. Instruant de maximis ejus effectibus, quod per eum non solum originale, sed etiam omnia actualia peccata quoad culpam, et poenam plene deleantur. Cone. Flor, de Baptismo; Trid. Sess. 5. de Peccato originali. Quod gratia sanctificans ex filio irae, filium Dei efficiens, cum habitu virtutum suscipienti infundatur. Trid. I- cit. et Sess. 6. c. 7. de Justificatione, etSess. 7. can. 6. 7. et 8. de Sacramentis in genere. Quod character indelebilis imprimatur, quo fit, ut Baptismus semel valide collatus reiterari nunquam possit. Trid. Sess. 7. can. 9. de Sacramentis in genere. Quod cognatio spiritualis contrahatur, vi cujus inter baptisantem, et baptisatum, baptisatique parentes matrimonium iniri nequeat. Trid. Sess. 24. c. 2. de Reform. Matrimon. Quare ad praepediendam hujus impedimenti dirimentis multiplicationem idem Cone. I. cit. statuit, ut in quovis Baptismo unus tantum sive vir, sive mulier juxta s. Canonum institutu, ve! ad summum unus, et una, baptisatum de