Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
41 ditione sua necessariis adversus frigus vestibus provisi sunt, ac ad sacrum, et concionem diebus dominicis, et festis veniunt, venturi quoque procul dubio post prandium ad catechesim, si ad eam allicerentur. Ad custodiam autem pecorum in aestate pauciores ex pueris solent esse destinati, et ii etiam circa meridiem cum pecoribus domum reverti, et durante aestu caloris domi usque quartam, vel quintam pomeridianam persistere consuescunt; qui utique possent interessé, ac reipsa interessent doctrinae christianae, dummodo Parochus in ea tradenda sedulus esset, et ipsos studiose vocaret Si igitur Parochus diligentem in hoc operam collocaverit, persuasi sumus, omnia impedimenta sensim removeri posse. Quod si tamen quaepiam in catechisando obstacula potestate sua superare nequiret; si aliqui parentes etiam ab ipso moniti proles suas ad catechesim mittere recusarent: similia ad Nos quantocyus deferat, ut congruam malo medicinam adhibere valeamus. Sed quod nonnulli Parochi pomeridianam doctrinam Christianam intermittant, difficultatem et molestiam laboris genuinam causam esse suspicamur. Molestum nimirum, ac difficile est Parocho, matutino tempore sacrum decantare, ad populum dicere, et forte etiam sacramenta alia administrare; et vix sumpto prandio illico rudimenta fidei iterum tradere. Equidem fatemur operis arduitatem, non tamen impossibilitatem. Sed si hoc gloria Dei, si salus animarum, si stricta pastoralis obligatio exigit: quomodo Parochus ab eo se subtrahere poterit? Si multi hoc munus cum laude, et fructu exequuntur: cur aliqui aut penitus illi desunt, aut in illo languidius versantur? Hujusmodi recogitent parte ex una, gravissimum sibi incumbere officium, teneram juventutem ad recte credendum, et pie vivendum instruendi; vereanturque, ne ipsis quondam objici queat: Parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis: Thren. 4. e. 4. ex altera vero parte perpendant, ex instructione puerorum magnum tum sibi, tum illis animae solatium, ac aeternae retributionis praemium provenire. Nam si ipsius divinae sapientiae effato, qui suscipit unum parvulum in nomine ejus, seu rebus temporalibus providet, Christum suscipit: Matth. 18. 6. quanto rem Deo inagis gratam, sibi autem magis meritoriam praestabit, si parvulos ad vitam aeternam erudierit, et in Jesu Christo filios genuerit. Quare inviolabiliter sancimus, ut nullus Parochus, aut parochiae Administrator ullo die dominico ac festo, quacunque ex causa nisi impossibilitas adsit, catechesim omittat, verum seu multi, seu pauci adfuerint pueri, eam praescripta methodo tradat. Quin firmiter, et sub gravi animadversione mandamus, quatenus, si solum tres, duo, aut etiam unicus ex pueris comparuerit, doctrinam Christianam habeat; cum si per unam catechesim unum duntaxat bene instruxerit. sufficientem laboris fructum eum reportasse arbitremur. 6