Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

30 rms habet jus vel per se, vel per suum hominem in praesentia tamen Vice-Archidiaconi inspiciendi rationes Ecclesiae patronatae. Liberum erit cuilibet Parocho, et Administratori seu per se­­ipsum, seu per Aedituum proventus ecclesiae percipere, et expen­dere ; verum si se ipsum in perceptionem, aut erogationem immise­rit, reddendis quoque rationibus obnoxius erit. Ad Parochum pa­riter praecipue spectabit, quid, quando, et quomodo pro necessitate ecclesiae sit expendendum? sed si inutiles, improvidas, et damni­­feras ecclesiae expensas fecerit, occasione reddendarum rationum ad damnum resarciendum obligetur. Unde, si minores reparationes in ipsius ecclesiae fabrica, et minores supellectilium provisiones 10 fl. C.M. non excedentes fuerint faciendae, eas quidem Parochi, et Administratores absque dilatione facient, si tamen quid momentosi pro ecclesia fieri curare voluerint, Nobis, vel Venerabili Consistorio nostro, ejus necessitatem, vel utilitatem, atque fundum, ex quo rem curaturi sunt, eiusque in aere parato, et obligatorialibus statum, detegant, nostrumque, aut V. Consistorii nostri consilium, et di­rectionem praestolentur. Tanto magis autem volumus, ut singuli Parochi, et Administratores, si vel ipsi, vel aliqui ex suis paro­­chianis novam ecclesiam, vel capellam, altare, vel crucem, aut sta­tuam aedificare, ac erigere intenderint, ad Nos, vel V. Consisto­rium nostrum recurrant; nec harum aedificium, aut erectionem i­­psimet inchoent, vel ab aliis inchoari sinant absque expressa, et in scriptis danda facultate; quam Nos minime daturi sumus, quin prius earum delineatio Nobis exhibeatur, et sumtus certi,! quibus (ex­struendae, et dos secura, qua conservandae erunt, demonstrentur, et assignentur. Tandem si de harum reparatione agitur, in re­cursu iterum planum reparationis, sumtuum computum, et fundi, ad cuius vires labor suscipitur, statum activum in aere parato, et obligatorialibus Nobis exhiberi volumus. Ad cuncta haec in effe­ctum facilius deducenda inviolabiliter sancimus, ut Vice-Archidiacon i singulis annis rationes ecclesiarum revideant. Ipsae rationes annuae sequenti modo conficiantur: ln columna perceptionum I. loco ponatur remansa anni prioris, sive haec in aere parato, sive in naturalibus existat. II. Perceptio e fundis ec­clesiae immobilibus. III. Perceptio e censibus capitalium tam fun­­dationalium, tam industrialium sub administratione Dioecesis exi­­stentium. IV. Perceptio e censibus capitalium sub manipulatione Parochi constitutorum. V. Perceptio e renumeratis capitalibus. VI. Demum perceptio e diversis titulis, et beneficiis, uti: nolula, taxa pro sepultura, ac pulsu, et similia. In rubrica erogationum ponatur I. Cultura, seu melioratio fun­dorum immobilium. II. Capitalia novitus elocata. III. Sumtus in conservationem ecclesiae, et aedis parochialis facti. IV. Sumtus

Next

/
Thumbnails
Contents