Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
PARS SECUNDA CAPUT I. De Residentia Clericorum. ^^uoniam Patres Tridentini primariam, et fundamentalem curatorum Clericorum obligationem Residentiam esse agnoverunt, et ex eorum absentia plurima, maximaque animarum mala oriri animadverterunt; ingenti studio, et ardore Residentiam omnibus inculcarunt, et severas leges, de ejusdem observatione Sess. 6. c. 1. Sess. 23. c. 1. de Reformatione sanxerunt. Nam cum praecepto diritio mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre, verbique dirini praedicatione, sacramentorum administralione, ac bonorum omnium operum exemplo pascere, pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, et in caetera munia pastoralia incumbere, optime perspexit eadem sacro-sancta Synodus, haec omnia nequaquam ab iis praestari posse, qui gregi suo non invigilant, sed mercenariorum more deserunt. Idcirco eos admonuit, et hortata est, ut divinorum praeceptorum memores, fartique forma gregis, in judicio, et veritate pascant, etregant. Insuper statuit praeter alias poenas adversus non residentes Sess. 6. c. i. de Reform, impositas, et innovatas, ac mortalis peccati reatum, quem incurrunt, eum, qui absque legitima causa ultra tempus praefixum abfuit, pro rata temporis absentiae fructus suos non facere, nec tuta conscientia, alia etiam declaratione non secula, illos sibi relinere posse, sed teneri, illos fabricae Ecclesiarum, aut pauperibus loci erogare. Et quandocunque éós (Beneficium curatum obtinentes,) causa prius per Episcopum Cognita, et approbata, abesse contigerit, Vicarium idoneum ab ipso Ordinario approbandum cum debita mercedis assignatione relinquant. Discedentes autem licentiam in scriptis, gralisque concedendam, ultra bimestre tempus, nisi ex gravi causa, non obtineant. Sess. 23. c. /. de Reform. Juxta haec igitur saluberrima sancita omnibus Dioecesis nostrae ('uratis tum saecularibus, tum regularibus, sub poenis a jure statutis, et arbitrio nostro infligendis imponimus, ut absque petita, et obtenta licentia, ultra duos dies a