Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
vationis, depositionis, et excommunicationis Clericis vetatur. Diát. 88. et c. 6. Me Clerici, et Monachi. Certe S. Hieronymus Dirt. 88. c. 9. Neyotiatorem Clericum, et ex inope (licitem, ex iynobili yloriosum velut pestem fuyiendum esse declarat eo, quod talis rerum divinarum incurius, fraudulentus, et arrogans esse soleat. Sed et prohibemus, ne quispiam negotia saecularia, a statu ecclesiastico aliena, uti oeconomi, procuratoris, architecti, hortulani, medici, et hujusmodi in se assumat. Memo enim militans Deo implicat se neyotiis saecularibus; 2. Tim. 2. v. 4. quae praeterquam quod virum ecclesiasticum a divinis abstrahant, tandem nonnisi contemptum accersunt. Hac de causa contra similes S. Canones gravissimas poenas decreverunt, uti ex toto Tit. 50. L. 3. Me Clerici vel Monachi saecularibus neyotiis se immisceant, luculenter patet. Praeterea cum Cone. Trid. Sess. 25. c. i. de Reform, omnino interdicimus, ne ex reditibus ecclesiae consanyuineos, familiaresce suos auyere studeant, cum et Apostolorum Canones prohibeant, ne res ecclesiasticas, quae Dei sunt, consanyuineis durent, sed etsi pauperes sint, ut pauperibus distribuant, eas autem non distrahant, nec dissipent illorum causa: imo quam maxime possumus, eos monemus, ut omnem humanum hunc erya fratres, nepotes propinquosque carnis affectum, unde mullorum malorum in Ecclesia seminarium exstat, penitus deponant. Quam miser sit similium ecclesiasticorum status, quotidiana experientia nos docet. Inordinato suorum amore infascinati diu, noctuque mentem versant, quomodo eos promoveant, patrocinia arte, vel pecunia iis procurent, domos, agros, ac villas comparent? Hunc in finem non raro ori suo detrahunt, ecclesiae, ex cujus beneficio vivunt, nihil praestant, pauperibus eleemosynam subtrahunt, et ad indigna delabuntur, ut tantum consanguineorum insatiabilem cupiditatem expleant. Sed actum agunt: quo plus donant, eo plus illi petunt, ita ut se omnibus exspolient, debita contrahant, ac innumeris molestiis, et calamitatibus suorum mancipia se involvant. Et quid tandem solatii, honoris, aut commodi per tantas in consanguineos profusas expensas consequentur? nisi quod hi iinmemores beneficiorum, et ingratos se exhibeant, et quod infelix Ecclesiasticus magnis curis, et sollicitudinibus corrasit, ipsi aut eorum filii, cito ac facile prodigant, atque in priorem, si non majorem paupertatem redigantur. Justo nimirum Dei judicio utrique puniuntur: Ecclesiastici quidem, quod contra Christi doctrinam, plus hos, quam Deum dilexerint; Math. 10. v. 37. consanguinei vero, quod ea, quae piarum causarum fuerant, extorserint. Si itaque Clerici et suae, et suorum conscientiae consulere, suaeque stirpi coeli benedictionem impetrare cupiunt, proventus suorum benefi