Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

21 et omnis, etiam ferae occisio, ac sanguines effusio ad asperitatem, lenitati clericali contrariam, animum disponat, et causam alienatio­nis, et discordiarum inter Ecclesiasticos, et Dominos terrestres sub­ministret: cunctos hortamur, ut a quibuscunque venationibus abs­tinere studeant; saepe enim in his etiam multum, et optimum tem­poris, utpote matutini, Clerici insumunt, quo piis occupationibus, et divinis mysteriis vacare deberent. Saepe ob venationem obligationes suas aut negligenter explent, aut penitus omittunt eo, quod cupi­ditate ferarum, et avium abrepti, ad coelestia animum non adver­tant; saepe denique in graves subsumptiones, et contentiones cum Dominis terrestribus incidunt, ob quas in aliis suis juribus vexas, et injurias perferre coguntur. Meminerint se venatores ani­marum, non autem ferarum esse, atque dictum S. Hier. Dis/. 86. b. 11. mente revolvant: Esau venator erat, quoniam peccator erat, et penitus non invenimus in scripturis sacris sanctum ali­quem venatorem; piscatores invenimus sanctos. Verum magis adversatur mansuetudini, et modestiae ecclesia­sticae percussio. Nusquam enim nos docuit hoc Dominus: e con­trario vero ipse, cum percuteretur, non percutiebat; cum male­diceretur, non maledicebat-, cum pateretur, non comminabatur. 1. Pet. 2. v. 28. Dist. 45. c. 7. Idcirco sacri Canones statuerunt, c. 1. de Clerico percussore: Si quis in aliquo gradu sacro\per­­cussor extiterit, corripiatur a crimine, et si se non emendave­rit, deponatur. Quare omnibus Dioecesis nostrae Clericis manda­mus, ut non solum neminem ex injusta causa percutere praesu­mant, sed etiam ex justa causa neminem propriis manibus verbe­rent; minime vero aut ipsi rixas excitent, aut rixosis, fine quoque conciliandae pacis, se immisceant; cum dignitas sacerdotalis in hu­jusmodi circumstantiis manifesto despectui semper exponatur. Quod si inter sibi commissos verberibus dignos deprehenderint, eos le­gitimis Superioribus deferant, qui pro sua potestate poenas delin­quentibus dictabunt. Non minus a modestia, et mansuetudine Clericali alienum est, maledicta, detractiones, calumnias, et blasphemias in quempiam ja­cere. Si hujusmodi crimina in laicis foeda, ac horribilia, gravis­­simisque poenis digna sunt: quanto magis turpia, et horrenda in sacerdotibus erunt, quorum labia custodiunt legem, Malach. 2. v. 7. quorum lingua divina mysteria conficiuntur, et ore corpus, ac sanguis Christi quotidie sumitur? Nihil est horribilius blasphe­­mia, quae ponit in coelum os suum, omne quippe peccatum hlaspherniae comparatum, levius est. S. Hieron. in c. 18. Isaiae. 1’ropterea dislrietim omnem admonemus, ut a quibusvis maledictis, detractionibus, calumniis, et blasphemiis omnino caveant, nisi gra-* vissimarum privationis, depositionis, et aliarum poenarum juxta c.

Next

/
Thumbnails
Contents