Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

16 talem, aut plano carnalitatem degeneret. Hic enim est scopulus, cui multorum Ecclesiasticorum innocentia, ac fama illisa naufragium est passa. Haec petra scandali, in quam olfendentes, tum suae propriae, tum aliorum animae jacturam fecerunt, et ordini Clericali, totique Orthodoxae Ecclesiae grave damnum, et ignominiam intu­lerunt. Haec calumnia, quam Heterodoxi statui sacerdotali inurunt, quasi sacerdotibus conjugia interdicerentur, fornicationes autem, et concubinatus dissimularentur. Quare ad tollenda incaulae hujus conversationis, incontinentiaeque mala, cum Concilio Nicoe.no o­­mnibus Clericis nostris praecipimus: ne subintroductarn habeant mulierem, nisi forte Matrem, aut Amitam, aut etiam eas ido­neas personas, quae fugiant suspiciones; seu (ut loquitur Trid. Sess. 26. c. 14. de Reform.J ne quascunque mulieres, de qui­bus possit haberi suspicio, in domo, vel extra detinere, aut cum illis ullam consuetudinem habere audeant. Optaremus quidem, ut Ecclesiastici nostri absque ministerio feminarum viverent, nul­­lamque in domo retinerent: sed cum dura necessitas quodam modo cogat, eos servitio mulierum uti, iisdem serio imponimus, quatenus non nisi matrem, aut consanguinitate, et affinitate viciniori junctas, vel alias provectae aetatis, et bonae famae mulieres personas in domum admittant. Nullam ex adverso florentioris aetatis, ac talem, de qua suspicio sinistra oriri posset, ad obsequia sua assumant, neque extra domum quocunque sub praetextu suspectam familiari­tatem cum quacunque foveant. Quascunque vero probatas mulieres inter familiam suam receperint, diligenter attendant, ut hae semper ita se gerant, ne ex modo earum agendi videantur majorem quan­­dam auctoritatem, quam servilem, sibi arrogare; experientia enim certum est, quod dum cocae, et ancillae in domibus Ecclesiastico­rum auctoritatem matrumfamilias exercent, cubicula eorum libere, et arroganter ingrediuntur, cuncta pro lubitu disponunt, facile opinio aliqua sinistra, et laicorum offensio oriatur. Quod si itaque quae­piam muliebris persona, tametsi consanguinitate, aut affinitate Ec­clesiasticis juncta, conditione sua abuteretur, aut plane licentiosae, quamvis cum extraneis, vitae suspicionem incurreret, eam serio cor­rigant, aut e domo dimittant; ne ipsis quoque per negligentiam, aut conniventiam aliqua labes aspergatur. Nec ullus Clericorum se aut consuetudine, aut testimonio in­nocentis suae conscientiae hoc in genere tueatur. Nam tali cum S. Isidoro primum respondebimus: l. 2. Synon. t. 16. Multa sunt consuetudine vitiata, multa pravo usu praesumpta, multa contra pudicos mores illicite usurpata-, cedat consuetudo auctoritati-, pravum usum lex et ratio vincat-, adime consuetudinem-, serva tegem. Deinde cum S. Hieronymo L. 2. Epist. 9. dicemus: Quod si dixeris, et mihi sufficit conscientia mea, habeo Ueum

Next

/
Thumbnails
Contents