Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
9 Math. 26. v. 4í; 6. v. 9. Luc. 2Í. v. 36. il. v. 2. Hoc denique Apostoli toto vitae suae tempore et exercuerunt, et nobis tradiderunt , inprimis cum in electione septem Diaconorum divino Spiritu declararunt: Nos vero Orationi, et Ministerio verbi Dei instantes erimus. Act. 6. v. 4. Id nimirum intelligentes, quod primum viri apostoliéi officium sit orare, secundum praedicare. Atque hinc potissimum causam detegimus, cur viri, qui pro magnis, et doctis habentur, saepe exiguum, aut nullum e spiritualibus suis laboribus fructum adferant, alii autem, quibus minora naturae, et scientiae dona insunt, magnum animarum lucrum faciant ? nimirum quod lii orationis studio dediti, pro suis, quibus serviunt, ferventer orare consuescant, illi vero Orationis fastidiosi nullas, aut valdo raras, et aridas pro suis preces fundant. Adeo, ut pro vitae ecclesiasticae principio statuamus, quod virum apostolicum oporteat pro ovibus suis ad minus tantum orare, quantum laborare. Quid autem? quando? et quomodo sit orandum? cujuslibet devotioni relinquimus; ac praecipue cum omnes majoribus Ordinibus instituti ex lege Ecclesiae ad Officium divinum, seu Breviarium orandum adstringantur, nullam'Orationem vocalem his praescribere cupimus, ejus tantum admonemus, ut illud debito tempore, et loco, attente, ac devote absolvant. Meminerint hanc Orationem exemplo, ac respective praecepto Christi, et Apostolorum Ecclesiam instituisse, ac in certas horas divisisse, ut nempe Ministros suos ad quasi semper communi totius Ecclesiae nomine orandum adducat. Persuadeant sibi, quod si aliae preces voluntariae devote dicendae sint, pensum Canonicum majori pietatis fervore sit exigendum, et sicut per hujus devotam absolutionem multa, et magna Dei dona, tum particularia pro se, tum communia pro tota Ecclesia facile obtinent, ita per negligentem ejus recitationem evidens animae suae detrimentum accersant, et Ecclesiam magnis utilitatibus privent. Meditari hic loci signiiicat veritatem aliquam aeternam ob oculos mentis ponere, spiritu illam saepe revolvere, praecipua argumenta convincentia perpendere, spiritum in agnitionem veritatis inducere, contendereque: ut voluntas ex amore Dei ad vitandum peccatum, et exercendam virtutem determinetur. Meditari est, mediantibus affectibus piis mentem elevare ad Deum, illiusque implorare gratiam, qua salutaria proposita in elFectum deduci valeant. Paucis: meditari est sibimet ipsi praedicare. Officium meditandi, quod Deus jam fdiis Israel imposuit per Moysen dicendo: ,,Erunt verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens, atque consurgensDeut. c. 6. v. 7. Sacerdotem novi foederis tanto magis ferit, quanto altiorem perfectionis gradum attingere tenetur. Opor-2