Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
fessiones audiendas non approbatus, possit nihilominus ipse Sacerdos simplex Confessionem excipere, ac absolutionem impertire. Porro si__alius Sacerdos ad audendam constitutae in dicto articulo personae Confessionem vocari, aut accedere sine gravi aliqua exoritura infamia, vel scandalo nequeat, tunc alium Sacerdotem perinde haberi, censerique posse, ac si revera abesset, atque deficeret, ac proinde in eo rerum statu non prohiberi socio criminis Sacerdoti absolutionem poenitenti ab eo quoque crimine impertiri. Sciat autem complex ejusmodi Sacerdos... fore se reipsa coram Deo... reum gravis... inobedientiae, latisque... poenis obnoxium, si praedictae infamiae, aut scandali pericula sibi ultro ipse confingat, ubi non sunt; iino intelligat teneri se hujusmodi pericula antevertere... opportunis mediis, unde fiat, ut alteri cujusvis Sacerdoti locus pateat illius Confessionis absque illius infamia, vel scandalo audiendae... Quodsi idem Sacerdos, aut quovis modo sese nulla gravi necessitate compulsus ingesserit, aut ubi infamiae, vel scandali periculum timetur, et alterius Sacerdotis opera requirenda sit, ipse ad id periculum avertendum congrua media adhibere de industria neglexerit, atque ita personae in dicto crimine complicis, eoque in articulo, ut praefertur constitutae Sacramentalem Confessionem excipere, ab eoque crimine absolutionem largiri nulla, sicut praemittitur necessaria causa cogente praesumpserit, quamvis hujusmodi absolutio valida futura sit, dummodo ex parte poenitentis dispositiones... requisitae non defuerint;.... nihilominus Sacerdos ipse violatae ausu ejusmodi temerario legis poenas nequaquam effugiet; ac propterea latam in dicta Constitutione majorem Excommunicationem ... Nobis, et huic Sanctae Sedi reservatam incurrat; prout illum eo ipso incurrere declaramus, volumus, atque statuimus.