Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
3 mae ecclesiasticae consveludini inhaerendo inviolabiliter sancimus, ut primo per praemittenda S. exercitia triduana pro tanto sacramento et munere suscipiendo praeparetur, dein vero in Consistorio nostro examini singulis ordinibus praemitti solito subjiciatur. Tandem: Quoniam ad ministerium altaris promovendos praeter scientiam „oportetetiam bonum vitae testimonium habere“ \-ma Timoth. c. 3. v. 7.: singuli ordinandi Clerici Seculares a Seminarii Rectore, Regulares vero a suo Superiore testes vitae, morumque litteras Nobis exhibebunt. Hinc cum sperare liceat eos, qui se ad ministerium altaris divinitus vocatos sentiunt, quive requisitis scientia, munus pastorale administrandi dexteritate, et morum probitate gaudent, Presbyteratus Officium digne suscepturos, et susceptum laudabiliter executuros esse, securi, et gaudentes in Domino alloquemur promovendos dicendo: „Consecrandi filii dilectissimi! Agnoscite quod agitis, imitamini quod tractatis, quatenus mortis dominicae mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis et concupiscentiis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei, sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi, ut praedicatione, atque exemplo aedificetis domum, id est familiam Dei-, quatenus nec nos de vestra provectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed remunerari potius mereamur. Concilio Tridentino Sess. 14. cap. 7. enunciante „Quoniam igitur natura, et ratio judicii illud exposcit, ut sententia in subditos dumtaxat feratur, persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse Synodus haec confirmat, nullius momenti absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam, aut subdelegatam non habet jurisdictionem jure divino certum est, ad S. Poenitentiae Sacramentum licite et valide administrandum praeter potestatem ordinis, potestatem quoque jurisdictionis necessariam esse. Ut hanc — nempe Jurisdictionem ■— Neo-presbyteri prima vice ad curam animarum disponendi, aliiqne Sacerdotes, seu seculares, seu regulares, qui jurisdictionem sacramentalem fidelium confessionem audiendi, in Dioecesi nostra necdum habuerunt, vel si aliquando habuerunt quidem, sed interjecto aliquo temporis intervallo alibi commorantes, in Dioecesim nostram redeunt, consequi valeant, omnes examini consveto in Consistorio nostro praecedenter subjiciendos statuimus; imo si quem Cooperatorum, aut alium Sacerdotem curatum seu secularem, seu regularem jurisdictione spirituali provisum in munere adimplendo negligentiae vel ignorantiae fundata suspicio feriat, iste ad examen per Venerabile Consistorium indilate revocetur, et si sub